Quantum redactiones paginae "Merx" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1485500 sunt
de quaesito et oblato
Linea 1:
{{L}}
'''Merx''' {{victio|merx|cis|f}} est [[mercimonium]] quod venditores vendunt sine distinctione inter seminatores vel confectores eius. Exempli gratia, [[cuprum]] est cuprum. [[Oryza]] est oryza. Cupri et oryzae pretia universalia sunt, et quotidie fluctuant ad [[lex oblati et quaesiti|quaesitum et oblatum]] globale. [[Apparatus stereophonicus|Apparatus stereophonici]] ex contrario non sunt merces, quod multum inter [[confector]]es discrepat [[qualitas]]. Et quo melius apparatus fungitur, eo pluris [[pretium|pretii]] est.
 
Inter mercis differentias est pretium dependere a [[mercatus|mercatu]] universo. Merces bene ratae habent mercatus ratos ad traditum immediatum <!--spot market, one for immediate delivery--> et ad speculandum <!--speculative or derivative markets--> dicatos. Vulgo, merces sunt opes naturales et [[frux|fruges]] agricolae, sicut minerale ferreum, aurum, argentum, petroleum crudum, carbo, ethanol, sal, fabae caffeae, aluminium, oryza, et triticum. <!--soybean-->