Quantum redactiones paginae "Anna (regina Britanniae)" differant

Content deleted Content added
Linea 90:
Ioannes Churchill etiam tum habuit nimius auctoritatis, ut dimitteretur ex officio. Sed annexus sui officios amiserunt factione nomine Tory nunc regente. Godolphin [[7 Augusti]] [[1710]] dimissus; Robertus Harley nunc primus erat minister. Regentes novi factionis nominatae Tory conati sunt pacem separatam Britanniae in bello ordinis heredum throni Hispaniae assequi. Eorum visu victoria Austriae completa Britanniae eodem modo noceret quam Gallorum victoria. Sic homines factionis nomine Tory parati fuerunt sinere nepotem Galliae regis esse Hispaniae regem. Factioni nomine Whig autem cogitatio Hispaniae regis e domu Burbonensium prognati impetibilis erat. Factionis nomine Tory quidem erat maxima pars Camerae Communium ([[Lingua Anglica|Anglice]] nominatae "House of Commons"), sed minime maxima pars Camerae Parium([[Lingua Anglica|Anglice]] nominatae "House of Lords"). Ut impedirent pacem, factio nomine Whig foedus fecit cum Danielo Finch, secundo Comite Nottingamiae, et eius sociis factionis nominatae Tory in Camera Parium. Quod agendum iis fuit, Anna regina eiusque ministri dimiserunt Ioannem Churchill ex officio et summum ducem Britanniae exercitus reddiderunt Iacobum Bulter, secundum oppidi Ormonde ducem. Anna etiam duodecim homines Pares fecit uno die. Numerus talis novorum Parium caruit exemplo omni. [[Elisabetha I (regina Anglica)|Elisabetha I]] numerum minorem hominum fecerat nobiles toto tempore annorum fere quinquaginta, quo rexerat, quam Anna uno die. Sed nobilibus novis factionis nomine Tory erat maxima pars Camera Parium; pax nunc impetrabilis.
 
[[PacePax Traiecti ad Rhenum|Pace Traiecti ad Rhenum]] die [[11 Aprilis]] [[1713]] facta Britannia non iam pugnavit in bello de successione Hispanica. Philippus, Ludovici XIV nepos, potuit in suo manere throno et amplius possidere maximam partem coloniarum Hispaniae America et australi et septemtrionali sitarum. Loca cetera Hispaniae auctoritatis divisa sunt: Britannia accepit loca circum saxum Gibraltar et Menorcam insulam; quoque affecta est pluribus coloniis olim Gallicis America sitis septemtrionali.
 
=== Mors et Successio ===