Quantum redactiones paginae "Alma Mater Lipsiensis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 27:
Cum imperator Romanus [[Venceslaus a Luxemburgio|Venceslaus IV]] controversiis propter rebellionem [[Hussiti|Hussitorum]] eruptis in [[Universitas Carolina Pragensis|universitate Carolina Pragense]] ''nationem'' Bohemicam omnibus anteponeret anno 1409 circa 1000 magistri studentesque Lipsiam profecti sunt. Eodem anno quod dicitur [[studium generale]] per [[Alexander V (antipapa)|Alexandrum V]] papam confirmatum est. [[Johannes Otto Munsterbergensis]] primus rector electus est.
 
Universitas eo tempore quartas in ''nationes'' divisa fuit: factio [[Misnia|Misniensis]], factio Saxonica (qua etiam studentes Scandinavici et Anglici complecti sunt), Bavariensis (quae quoque civitates Europae meridionalis continet) et factio Polonica (etiam civitates Europae orientalis ad eam pertinuerunt). Initio a ducibus [[Fridericus I (Saxonia)|FridericusFriderico]] et [[Gulielmus II (Misnia)|Gulielmo]] universitati decreti sunt quotannis 500 aureorum.
 
Anno 1415 [[valetudinarium Lipsiense]] ad universitatem pertinens condita est. Anno 1543 monasterio [[Ordo Fratrum Praedicatorum|ordinis fratrum praedicatorum]] suscepto institutio valde amplificata est. Paulo post ecclesiam Sancti Pauli per [[Martinus Lutherus|Martinum Lutherum]] monachum ecclesia universitatis dedicata est.