Quantum redactiones paginae "Alma Mater Lipsiensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 43 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q154804 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:PaulinumAugusteum72012.JPG|thumb|Novum aedificium nomine [[Augustaeum (Lipsia)|Augustaeum]] (sinistra). In medio aedificium [[Paulinum (Lipsia)|Paulinum]], quondam ecclesia universitatis, nunc aula interculturalis]]
[[Fasciculus:Uni Leipzig - Siegel.png|thumb|Sigillum Almae Matris Lipsiensis]]
 
'''Alma Mater Lipsiensis''' (seu ''Universitas Lipsiensis'') est schola superior [[Lipsia]]e in [[Saxonia]] anno [[1409]] condita.
'''Universitas Lipsiensis''' (''[[Alma Mater]] Lipsiensis'') (AML) maxima universitas est [[Lipsia]]e. Anno [[1409]] condita vetustissima est omnium universitatum in finibus [[Germania]]e hodiernae sita praeter [[Universitas Ruperto-Carola Heidelbergensis|universitatem Heidelbergensem]] anno 1386 ortam.
 
== Historia ==
=== Principium ===
Die [[18 Ianuarii]] 1409 [[Venceslaus a Luxemburgio|Venceslaus IV]] rex [[Bohemia]]e privilegia studiosorum [[Germania|Theodiscorum]] apud [[Universitas Carolina Pragensis|Universitatem Carolinam Pragensem]] sustulit, qui multi hac de causa Pragam reliquebant. Itaque eodem anno Universitas urbis [[Lipsia]]e condita est.
[[Fasciculus:Costüme der Studirenden - Leipzig 1809.jpg|thumb|Vestitus studentium universitatis inter annos 1409 et 1709]]
Cum imperator Romanus [[Venceslaus a Luxemburgio|Venceslaus IV]] controversiis propter rebellionem [[Hussiti|Hussitorum]] eruptis in [[Universitas Carolina Pragensis|universitate Carolina Pragense]] ''nationem'' Bohemicam omnibus anteponeret anno 1409 circa 1000 magistri studentesque Lipsiam profecti sunt. Eodem anno quod dicitur [[studium generale]] per [[Alexander V (antipapa)|Alexandrum V]] papam confirmatum est. [[Johannes Otto Munsterbergensis]] primus rector electus est.
 
Universitas eo tempore quartas in ''nationes'' divisa fuit: factio [[Misnia|Misniensis]], factio Saxonica (qua etiam studentes Scandinavici et Anglici complecti sunt), Bavariensis (quae quoque civitates Europae meridionalis continet) et factio Polonica (etiam civitates Europae orientalis ad eam pertinuerunt). Initio a ducibus [[Fridericus I (Saxonia)|Fridericus]] et [[Gulielmus II (Misnia)|Gulielmo]] universitati decreti sunt quotannis 500 aureorum.
 
Anno 1415 [[valetudinarium Lipsiense]] ad universitatem pertinens condita est. Anno 1543 monasterio [[Ordo Fratrum Praedicatorum|ordinis fratrum praedicatorum]] suscepto institutio valde amplificata est. Paulo post ecclesiam Sancti Pauli per [[Martinus Lutherus|Martinum Lutherum]] monachum ecclesia universitatis dedicata est.
 
=== Collegia ===
Aedificia propria universitatis ''collegia'' dicebantur. Ibi magistri disputandi docendique causa conveniebant, ibique magistri habitabant. E vectigalibus iurisdictioneque reliquae urbis exclusi erant.
 
Iam anno 1409 dux Saxoniae universitatem dua aedificia dono dedit, quare collegia ducis nominabantur.
[[Fasciculus:Rotes Kolleg.jpg|thumb|Collegium rubrum anno 1880]]
Anno 1416 ''Collegium virginum'' instituto additum est. Nomen accepit ab ecclesia vicina nomine Collegium Beatae Mariae Virginis. Priusquam reformatio religionis orta est exstabat etiam collegium [[Ordo Cisterciensis|Cisterciense]].
 
=== Incrementum usque ad 19. saeculum ===
[[Fasciculus:Augusteum Leipzig um 1890.jpg|thumb|links|Augustaeum ecclesiaque anno 1890]]
[[Fasciculus:Universitaet Mendebrunnen Leipzig 1900.jpg|thumb|Universitas anno fere 1900]]
Universitas magis magisque florere coepit. Anno 1725 [[Ioannes Christophorus Gottsched]] docere suscepto fama sua brevi post latissime disseminata est, qua de causa iuvenes summi ingenii (Lessing, Klopstock, Goethe) eo perrexerunt. Cum numerus studentum constanter crescit anno 1836 aedificium a [[Carolus Fridericus Schinkel|Carolo Friderico Schinkel]] designatum nomine [[Augustaeum (Lipsia)|Augustaeum]] errectum est. Anno 1848 cum ubique in Germania tumultus eruperunt studentes res novas cupientes saepimenta in viis posuerunt. Anno 1891 [[Bibliotheca Universitatis Lipsiensis|Bibliotheca Albertina]] exstructa est.
 
=== Usque ad finem secundi belli mundialis ===
[[Bellum Orbis Terrarum Primum|Bello orbis terrarum primo]] facto studentes se cupidi rerum priscorum conservandorum praebuerunt vexillumque regium Saxoniae proposuerunt; cum seditio operarium in urbe exardesceret pars studentium arma cepit eamque acerbe repugnaverunt. Iam anno 1931 [[Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica]] in consilio universitatis praevaluit. Postquam ea factio omnium rerum Germaniae potita est decima fere pars magistrorum e universitate expulsa est. Mense novembre [[1933]] 100 professores epistulam ad electionem [[Adolphus Hitler|Adolphi Hitler]] vocantem subscripserunt. [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bello orbis terrarum secundo]] erupto universitas una inter quattuor universitates ''Germaniae Maioris'' nominata est.
 
=== Universitas Caroli Marx ===
[[Fasciculus:Bundesarchiv_Bild_183-P0307-0001,_Leipzig,_Universitätshochhaus.jpg|thumb|Aedificium principale ''Universitatis Caroli Marx'' anno 1975.]]
Finito bello maior pars aedificorum maximaque pars librorum perditae sunt. Mense Februario 1946 universitas reaperta est. Cum paulo post [[Res publica Democratica Germanica|res publica democratica Germanica]] condita esset universitas non iam libera fuit. Anno 1953 renominata est ''Universitas Caroli Marx Lipsiensis''. Aedificia veteria solum partim laesa anno 1968 deleta sunt. In locum eorum domus praealta aedificata est, postea reliqua aedificia more socialistica errecta sunt.
 
=== Status post restitutionem unitatis Germaniae ===
[[Fasciculus:Uniriese.jpg|thumb|Domus praealta "Gigas universitatis" nuncupatur]]
Anno 1990 unitate Germaniae per motu populare restituta reconstructio universitatis, cuius nomen anno 1991 iterum ''Alma mater lipsiensis'' factum est, coepit.
 
== Loci ==
=== Aedificia ===
[[Fasciculus:Leipzig-Lageplan-Universität.svg|thumb|links|Tabula universitatis]]
[[Fasciculus:NSG Leipzig.JPG|thumb|Aedificium seminariorum novum]]
[[Fasciculus:Universität Leipzig - Paulinum – Aula und Universitätskirche St. Pauli (Juli 2012).JPG|thumb|Domus praealta olim ad universitatem pertinuit.]]
 
=== Aedificium artium humanisticarum ===
[[Fasciculus:Geisteswissenschaftliches Zentrum.jpg|thumb]]
Unum fere chilometrum ab aedificio principale abest ''aedificium artium humanisticarum''. Ibi facultates historiae, philosophiae aliarumque artium liberalum sedem habent.
 
=== Facultates ===
Habet universitas quattuordecim facultatum:
* Facultas theologica
* Facultas iuridicialis
* Facultas ad historiam, artem et culturam Orientis spectantem
* Facultas philologica
* Facultas educationis
* Facultas philosophica
* Facultas oeconomica
* Facultas athletarum
* Facultas medica
* Facultas mathematicae
* Facultas ad biologiam psychologiamque spectantem
* Facultas physica
* Facultas chemica
* Facultas veterinariarum
 
== Nexus externi ==
Line 9 ⟶ 66:
* [http://www.univerlag-leipzig.de/ Situs domi editorialis ''Leipziger Universitätsverlag'']
* [http://americanstudies.uni-leipzig.de/ De studiis Americanis apud Almam Matrem Lipsiensem]
 
{{Uni-stipula}}
 
[[Categoria:Universitas Lipsiensis|!]]