Quantum redactiones paginae "Corpus sanctum" differant

Content deleted Content added
m oops
adding Caesar's account on corpus sanctum (difficult to find...)
Linea 3:
 
Fulget veneto-candide, nonnumquam velut ignis. Exemplum notissimum, ut patet in Fig.I, est phaenomenum quod saepe accidat in malis [[navis|navium]] procellosis maris navigantium. Explicatio [[physica]] autem facile obtenta: cum naves sub tempestatis nubibus [[electron]]um plenis navigent, [[tensio electrica]] inter mali acumin et nubium basem valde auget ideoque aeris ionizationis inducat. Propterea in nonnullis linguis ''ignis [[Sanctus Erasmus|Sancti Erasmi]]'' vocatur, quoniam notum est Erasmum [[patronus sanctus|patronum sanctum]] nautarum esse. Olim, in [[Graecia]] antiqua, apparentia corporis sancti visa est ut omen: solum, '''[[Helena]]''' vocatur, omen malum; dupliciter, '''[[Pollux]] et [[Castor]]''' vocatur et omen bonum esse interpretabatur.
 
==Loci==
Opinio est [[C. Iulius Caesar|Caesarem]] corporis sancti phaenomenum vidisse cum magna tempestas castra exercitus destruxerit ut in capite XLVII libris ''De Bello Africo'' legitur:
:''Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens.(...)Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.''
Sequentis lineis Caesar describit id quod corporis sancti phaenomenum esse videtur:
:''Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte '''arserunt'''.''
 
[[Plinius maior]] etiam de corporis sancti phaenomeno in libro eius ''Historia Naturalis'' scripsit.
 
==Nexus externi==
*[http://istina.rin.ru/eng/ufo/text/99.html The Fire of St. Elmo (anglice scriptum)]
 
{{stipula}}