Quantum redactiones paginae "Ummitae" differant

28 octeti additi ,  8 years ago
Summarium vacuum
Existentia illius planetae patefacta est ab anno 1960 usque ad tempora nostra per permultas epistolas, veteri machina scriptoria ut erant anno 1946<ref>Verisimiliter propter differentiam temporalem a distantia interplanetari causatam.</ref> conscriptas, ad multos homines scientificos terrestres missas, et quae circiter 160.000 paginas una conficiunt. Auctores harum epistolarum sese ut nuntios Ummitarum praesentant.
 
Secundum auctores ut [[Miltonius Guilielmus Cooper|Miltonium Guilielmum Cooper]] hi nuntii Ummitarum clam vivunt in terra. Nonnulli putant iam antea Ummitas hominibus scripta scientifica dedisse ut [[Codex Voynich|Codicem Voynich]].
 
Nonnuli scientifici has Ummitarum epistolas ficticias esse reputant etiamsi negare non possint demonstrationes scientificas in his epistolis propositas.
2 199

recensiones