Quantum redactiones paginae "Synodus" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
In [[Ecclesiae Orthodoxae|Ecclesiis Orthodoxis]] tantum verbum synodus in usu est. Oecumenicis conciliis, quae [[Neograece]] Οικουμενικές Σύνοδοι, "Oecumenicae synodi" vocantur, supremum arbitrium competit, non autem per se infallibiles habentur, cum pluries synodis, quae se ipas "oecumenicas" nominaverunt, hic status, quoniam fideles a decretis dissenserunt, postea denegatus est. Tantum ecclesia omnis infallibilis habetur, quomodo autem aut in quibus officiis, personis vel motibus haec infallibilitas manifesta fiat, constitutum non est.
 
Praeter septem [[[[Oecumenicum concilium|Oecumenica concilia]] in Ecclesiis Orthodoxis a quibusdam hominibus etiam synodus anni [[879]], quae [[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photium]] adiuvit, et synodus [[Gregorius Palamas|Palamitica]] anni [[1351]] Oecumenica concilia ducuntur. Plurimi autem has synodos "panorthodoxas" vocant.
 
Praeterea in [[Ecclesia Orthodoxa Russica]] sedes [[patriarcha|patriarchalis]] (primo [[Kiovia]]e, ab anno [[1326]] [[Moscua]]e) synodus vocatur. [[1721]]-[[1918]] synodus[[Sacra Synodus]], quae regimini publico subiecta erat, Ecclesiam Orthodoxam Russicam patriarcha deficiente regebat.
 
[[Ecclesia Orthodoxa Aethiopica]] a "Sacra Synodo", quae qotannis bis convenit et ex omnibus episcopis constat, regitur.