Quantum redactiones paginae "Corpus inscriptionum Latinarum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Theodor mommsen 2.jpg|thumb|Theodorus Mommsen CIL auctor gravissimus]]
'''''Corpus Inscriptionum Latinarum''''' est [[liber]] quasi index magnus inscriptionum notarum [[Latine]] scriptarum. [[Archaeologus|Archaeologi]] locos sub mundo [[Roma|Romano]] annos petebant, muros et quae ibi sententiarum scripta sunt inspicientes.
'''''Corpus Inscriptionum Latinarum''''' vel breviter ''CIL'' editio est omnium inscriptionum Latinarum antiquis temporibus aut incisarum aut scriptarum, quae notae sunt. Quae inscriptiones [[liber|libris]] CIL ordine exhibentur et regionum, quibus locis ab [[archaeologus|archaeologis]] hos ducentos annos per mundum [[Roma]]num reliquias veterum inscpicientibus repertae sunt, et generum. Profecto CIL, postquam a [[Theodorus Mommsen|Theodoro Mommsen]] coeptum est, monumentum haereditatis veterum [[epigraphica]]e gravissimum est factum. Constat autem ex septendecim tomis foliorum integrorum in septuaginta partes divisis, quibus centena milia et octoginta milia inscriptionum continentur. Accedunt tredecim codices tabularum indicumque supplementarii.
 
==De temporibus CIL==
Anno 1853. [[Berolinum|Berolini]] Theodorus Mommsen [[academia scientiarum regni Borussici|academiae scientiarum regni Borussici]] auspiciis et auctoritate CIL constituere coepit. Cuius corporis tomus primus decem annis post in lucem editum est. Quae cum ita essent, omnes paene inscriptiones antiquae, quae quidem repertae essent, ab auctore corporis ipso aut a discipulis eius editae erant, cum anno 1914. [[Bellum Orbis Terrarum I|bellum per totum orbem terrarum primum]] exarsit.
 
Hoc bello composito CIL lentius crevit, cum viri docti in ea re occupati et pecuniis et, [[Adolfus Hitler|Hitlerianis]] praesertim et [[Res publica Democratica Germanica|communistarum]] temporibus, illa rei publicae litterarum familiaritate egerent, qua sine optimis artibus quis est, qui studere posset? Tamen aliquod auxilium eis ab omnibus orbis terrarum partibus usque ferebatur, donec unitate [[Germania]]e redintegrata anno 1994. CIL in [[academia scientiarum Berolinensis et Brandenburgica|academiae scientiarum Berolinensis et Brandenburgicae]] curam receptum est. Nostris ideo diebus illius academiae auspiciis viri et feminae doctae in CIL excolendo viribus unitis desudant, quorum praeter Germanos plerique [[Finnlandia|Fenni]], [[Italia|Itali]], [[Austria]]ci, [[Suecia|Sueci]], [[Hispania|Hispani]], [[Lusitania|Lusitani]], [[Bohemia|Bohemi]] sunt.
 
 
<!--