Quantum redactiones paginae "Sub Tiliis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
'''Sub Tiliis''' sive '''Gestatio tiliarum''' (vulgo ''Unter den Linden'' atque olim ''Lindenallee'') est via monumentale quae per [[Media (regio Berolini)|medium]] [[Berolinum]] occidenti versus extendit. A linea murorum urbis vetustissimorum incipit ubi brachium fluminis [[Spreha]]e [[Pons Castelli (Berolinum)|ponte Castelli]] transitur; eodem loco olim stetit [[Palatium Urbanum (Berolinum)|palatium Berolinense]] electorum Brandenburgensium regumque Borussicorum et imperatorum Germanorum, anno [[1950]] deletum, mox restituendum. Ad suburbium occidentale urbis recentioris recta linea currit per [[Forum Fridericianum]] (''Bebelplatz'') et [[Forum Parisiense (Berolinum)|Forum Parisiense]] (''Pariserplatz'') usque ad [[Porta Brandenburgensis|Portam Brandenburgensem]]; ita, [[Via Ebert (Berolinum)|via Ebert]] transita, [[Hortus zoologicus (Berolinum)|Hortus zoologicus]] attingitur.
 
Ab illo, qui hac via a ponte Castelli perambulat, videntur ad dextram partem [[Museum Historicum Germanicum]], [[Novum Vigiliarium]] illumque aedificium magnum quod olim [[Palatium Regale (Berolinum)|Palatium Regale]] constituit sed hodie inter [[Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Universitatem Humboldtianam]] et [[Bibliotheca Civica Berolinensis|Bibliothecam Civicam]] divisum; longinquius in angulo Fori Parisiensis [[Domus Max Liebermann]] pictoris. Ad sinistram partem videntur [[Palatium Principum (Berolinum)|Palatium Principum]], [[Palatium Principissarum (Berolinum)|Palatium Principissarum]], ad angulos Fori Fridericiani (''Bebelplatz'') [[Opera Civica (Berolinum)|Opera Civica]] et [[Bibliotheca Vetus (Berolinum)|Bibliotheca Vetus]], [[Palatium Vetus (Berolinum)|Palatium Vetus]]; in angulo Fori Parisiensis [[Deversorium Adlon]].
 
== Vide etiam ==