Quantum redactiones paginae "Berolina" differant

26 octeti amoti ,  6 years ago
m
Summarium vacuum
m (Bot: Migrating 6 interwiki links, now provided by Wikidata on d:q574396 (translate me))
m
'''Berolina''' {{victio|Berolina|ae|fem}} in artibus [[Neoclassicismus|neoclassicis]] est dea protectrix urbis [[Berolinum|Berolini]].<ref>Secundum [[:de:Berolina|vicipaediam Theodiscam]] Berolina est etiam nomen neolatinum urbis.</ref> Berolinam primus invenit, si sic licet loqui, sculptor [[Hugo Hagen]] qui post effigiem collegae sui [[Iohannis Gottfried Schadow]], anno [[1869]] factam, posuit parvam Berolinam nudam quae mamillas verecunde tegit.
 
Hanc deam neoclassicam recreavit imperator [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmus I]] qui anno [[1871]] de [[Francia]] debellata triumphavit et in foro ''Belle-Alliance-Platz'' (hodie ''Mehringplatz'') statuam Berolinae erexit. Berolinam denuo creavit sculptor [[Aemilius Hundrieser]] qui anno [[1889]] statuam deae gypso expressam fecit (figuram pinguiculam [[Anna Sasse|Annae Sasse]] fingens) pro feriis receptionis regis Italiae [[Humbertus I (rex Italiae)|Humberti I]]. Statua aënea, ab opere Hundrieseri refecta, in foro Alexandri (''Alexanderplatz'') posita anno [[1944]] eruta est et anno [[2000]] recreata.
 
[[Fasciculus:Berlin Alexanderplatz Berolina.jpg|thumb|left|Berolina aënea in foro Alexandri]]