Quantum redactiones paginae "Proserpina" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 22 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q261991 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
{{L1}}
{{Videdis|Proserpina (discretiva)}}
[[Fasciculus:Luca Giordano 016.jpg|thumb|right|In hac tabula raptum Proserpinae pinxit [[Lucas Giordano]] pictor Neapolitanus circa annum 1685]]
'''Proserpina''', dea Romana, est filia [[Ceres (dea)|Cereris]] [[Iuppiter|Iovisque]] et coniunx [[Pluto (deus)|Plutonis]], qui desiderio Proserpinae commotus rapuit puellam in [[Sicilia]] non procul a monte [[Aetna]] in agello flores carpentem. Terram enim aperuit et puellam abduxit. Ceres filiam ubique terrarum quaesivit neque vero invenire potuit, quamobrem agri fruges non ferebant, dum Ceres dea agrorum delicias suas amissas lugebat. Ideo Proserpina [[Iupiter|Iovis]] iussu ad matrem tandem revertit, quae tamen, cum a Plutone retenta mali Punici semina quaedam consumpserit, altera anni parte utique in Orco manere debet.
 
Quae fabula apud auctores varios tradita est, quorum praecipui sunt [[Ovidius]] in ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]]'' libro quinto, versibus 341 ad 571, et in [[Fasti (Ovidius)|Fastorum]] libro quarto, versibus 393 ad 620, et [[Claudianus|Claudiani]] carmine quod ''[[De raptu Proserpinae]]'' inscriptum est.
 
Nomine suo necnon natura Proserpina deae Graecae [[Persephone|Persephonae]] respondet.
 
[[Categoria:Mythologia Romana]]