Quantum redactiones paginae "Paradisus (mythologia Iudaica)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 43 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q19014 sunt
m ~
Linea 5:
'''Paradisus in Eden''' ([[Hebraice]] גן בעדן ''gan b Eden'', scil. "hortus in Eden"; [[Biblia Vulgata|versione Vulgata]] "paradisus voluptatis"<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0001/_P2.HTM Textus]</ref> sed Nova Vulgata "paradisus in Eden"<ref>[http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_genesis_lt.html#2 Textus]</ref>) in [[mythologia Iudaica]] fuit locus regionis [[Eden]] ubi [[Iehova]] [[Hortus|hortum]] seu [[paradisus (hortus)|paradisum]] creavit; ibi [[Adam|hominem primum]] misit [[Eva|mulieremque primam]] coniugem eius introduxit.
 
Originem et geographiam[[geographia]]m huius horti liber [[Genesis]] sic describit: "Plantavit Iehova hortum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem quem formaverat; produxitque Iehova de humo omne lignum visu pulchrum et ad vescendum suave, [[lignum vitae|lignum etiam vitae]] in medio horti [[lignum scientiae boni et mali|lignumque scientiae boni et mali]]. Et fluvius egrediebatur ex Eden ad [[inrigatio|inrigandum]] hortum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni [[Phison]]: ipse est qui circuit omnem terram [[Hevila]], ubi est [[aurum]]; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur ''[[bedolach]]'' et lapis ''[[soham (lapis)|soham]]''. Et nomen fluvio secundo [[Gehon]]: ipse est qui circuit omnem terram [[Cus]]. Nomen vero fluminis tertii [[Tigris (flumen)|Tigris]]: ipse vadit ad orientem [[Assyria]]e. Fluvius autem quartus ipse est [[Euphrates]]."<ref>Genesis 2.8-14 (versio "Nova Vulgata" emendata)</ref>
 
De origine et confectione libri ''Genesis'' pauca pro certo habentur; nescitur ergo quo tempore haec historia conscripta sit. Hortus autem Iehovae seu Dei (Hebraice גן-יהוה ''Gan-Jahweh'', גן-אלהים ''Gan-Elohim'') sive hortus Eden (Hebraice גן-בעדן ''Gan-Eden'') iam auctoribus [[Litterae Hebraicae|Hebraicis]] saeculorum VI et V a.C.n. bene notus est; [[Ezechiel]] enim propheta, qui annis inter 600 et [[580 a.C.n.]] vaticinia declamavit, de arboribus seu "lignis Eden" tris locutus est,<ref>''[[Prophetia Ezechielis]]'' 31.9 ("omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei"), 31.16, 31.18</ref> semel addens "in Eden fuisti in horto Iehovae",<ref>''Prophetia Ezechielis'' 28.13 (sed versione Nova Vulgata "[http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_ezechielis_lt.html#28 in deliciis paradisi Dei fuisti]", verbo Eden pro nomine communi "deliciis" accepto)</ref> semel "Hortum Eden" adducens, de quo et propheta alius, [[Ioel]], locutus est.<ref>''Prophetia Ezechielis'' 36.35; ''[[Prophetia Ioel]]'' 2.3</ref> [[Isaias]] tertius ille de restitutione [[Hierosolyma|Hierosolymorum]] haec praedixit: "Consolatur enim Iehova Sion, consolatur omnes ruinas eius, et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Iehovae."<ref>''[[Liber Isaiae]]'' 51.3 ([http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_isaiae_lt.html#51 versio Nova Vulgata] emendata)</ref>
Linea 26:
[[Categoria:Adam et Eva]]
[[Categoria:Cosmologia]]<!--recte: C. Christiana-->
[[Categoria:Crescens fertilis]]
[[Categoria:Loci ficticii]]
[[Categoria:Liber Genesis]]
[[Categoria:Mythologia Abrahamica]]
[[Categoria:Mythologia Iudaica]]
[[Categoria:Paradisus]]
[[Categoria:Utopiae]]
[[Categoria:Vivaria]]<!-- +
Torah places
Biblical phrases
Adam and Eve
Concepts of Heaven
Lists of fictional locations-->