Quantum redactiones paginae "Maria Lacapena" differant
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Maria''' quae et '''Irena''' (nata anno circiter 920; mortua annis fere 963/965) fuit filia imperatoris iunioris Christophori Lacapeni...' |
(eadem)
|
Emendatio ex 21:45, 26 Martii 2013
Maria quae et Irena (nata anno circiter 920; mortua annis fere 963/965) fuit filia imperatoris iunioris Christophori Lacapeni et neptis Romani I Lacapeni. Eam etiam puellulam in matrimonium anno 927 duxit Petrus I, caesar Bulgariae qui in urbe Preslav ab eodem anno usque ad 969 regnavit. Ex ea genuit:
Nexus externi
- "Maria Lekapene" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)