Quantum redactiones paginae "Regnum Sassanidarum" differant

Content deleted Content added
Linea 49:
Anno 484 Perozes rex cum Ephthalitis pugnans cecidit, quare regnum in extremo situm est. Epthalitis autem adiuvantibus [[Cabades I]] (488–496 et iterum 499–531) ad regnum pervenit. Varii tumultus eo regnante eruperunt. Ii partim orti sunt a propositis [[Mazdaismus|Mazdaismi]]. Denique rex auctoritatem suam restituere atque etiam augere potuit.
 
Discrimen internum potestatem militarem Sassanidarum non minuisse videtur: 502 bellum cum [[Anastasius I (imperator)|Anastasio I]] imperatore Romano exarsit; de stipendiis actum est. 503 Persae Amidae urbis apud Tigrim sitae potiti sunt. Romani quidem reliqua castllacastella ab hoste capi prohiberunt. Mox rex animum ad fines septentrionales attendere coactus est Hunnis rursus fines minantibus. Indutiis anno 507 factis bellum 526 iterum commissum est multosque annos varia fortuna primum in Mesopotamia, postea Caucaso in monte gerebatur. Cum Cabades 531 obiit adhuc pugnatum est. Successor fuit filius eius gratissimus, Chosroes I, rex splendidus praeclarusque.
 
=== Chosroes I Anusirvan ===