Quantum redactiones paginae "Regnum Sassanidarum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 16:
Filius Artaxaris (Persice ''shahan shah'', „rex regum“) [[Sapores I]] (240–270/272) iam ''rex regum Iraniae et Non-Iraniae'' appellatus est. Inter reges amplimissimos omnium Sassanidarum existimatur. 243 exercitus Romani Persiam invaserunt. Sapores quidem 244 imperatorem Romanum [[Gordianus III|Gordianum III]] proelio apud Mesichem, in quo Gordianus interfectus est, devicit. Postea pacem imperium Romanum humiliantem composuit. Imperium Romanum enim eo tempore debilitatum fuit. (vide [[Discrimen tertii saeculi]]). Rebus gestis suis impetus in fines Romanorum commemoravit: Anno 253 [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] penetravit et [[Antiochia]]m expugnavit. Anno 256/257 copiae regis usque ad [[Dura Europos|Duram Europos]] pervenerunt et urbem ceperunt. Cum imperator Romanus [[Valerianus]] aestate 260 exercitu magno accederet, Sapores eum [[Proelium apud Edessam|proelio apud Edessam]] facto capere potest; id ignominiae a nomine Romano adeo ignotae fuit. Valerianus numquam e servitute liberatus est. Postea trans Euphratem perfectus est, iterum Antiochiam expugnavit atque [[Cilicia|Ciliciam]] et [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociam]] vastavit. Triumphi sui caelaminibus in quaedam rupibus incasis, exempli gratia prope [[Bishapur]] et [[Naqsh-i Rustam]], celebravit, quae ''res gestae divi Saporis'' dicuntur.
 
Sapores e Syria reddens 262 cladem accepit a [[Septimius Odaenathus|Septimio Odaenatho]] allatam. Odaenathus limites Romanos restituit, dum Sapores bella acerbissima cum [[Imperium Cossanum|Cossanis]] gessit. Secundum nonnullos scriptores rerum gestarum dominium Sassanidarum eo tempore paene eversum est. Sapores Manichaeismo, religioni eodem tempore orienti, favit; simul fortiter [[Zoroastrismus|Zoroastrismo]] nixus est. Filius successorque eius [[Ormizda I]] eadem ratione religione usus est. Ormizda I. autem unum solum fere annum regnum habuit. Successoribus suis regnantibus (imprimis [[Bahram II.]]) Manichaei persequebantur. Manius ipse, qui religionem Manichaeisma peperit, necatus est.
Praeterea notabile est quantas urbes Sapores dominatio suo condidit. Nonnumquam Christiani in imperio Romano capti ibi deducti sunt, ut opulentiam regni sollertia sua augerent.
 
Bahram II multa pericula dominationis suae, exempli causa invasionem Romanorum [[Carus|Caro]] imperatore et saltem unam rebellionem repellere coactus est: Apparet ius successionis Bahrami I et Bahrami II filii sui non ab omnibus nobilibus acognotum esse. Successor filiusque Bahrami II, Bahram III, 293 depulsus et per [[Narsete]] (293-302) commutatus est. [[Diocletianus|Diocletiano]] imperatore Sassanidae cladem severam a ''Caesare'' [[Galerius|Galerio]] acceperunt et quaedam regiones in [[Mesopotamia]] sitae atque quinque [[Satrapes|satrapiae]] cedere coacti sunt. Antea iam [[Armenia]] manibus Persarum delapsa est; Romani quendam principem [[Arsacidae|Arsacidum]] regem Armeniae creaverunt, cuius heredes in Armenia usque ad 428 regnabant.