Quantum redactiones paginae "Regnum Sassanidarum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 6:
Aliud nomen regni est '''regnum Persicum novum''' (discernendi regnum [[Achaemenidae|Achaemenidarum]] causa). Multa saecula imperium potentissimum atque adversarius [[Imperium Romanum|imperii Romani]] (posterius [[Imperium Byzantinum|imperii Byzantini]]) fuit. Sed praeter bella caedesque (vide ''[[Bella Romano-Persica]]'') etiam tempora pacis et commercii mutui fuerunt.
 
Regnum a [[Dynastia|dynastia]] [[Sassanidae|Sassanidarum]] (ساسانیان / ''Sāsānīyān'') nomen accepit, quorum nomen a quodam maiore nomine ''[[Sassan|Sasano]]'' deductum est. Quasi sine ulla exceptione omnes reges illius regni ea gente orti sunt.
 
== Historia ==
Linea 45:
[[Bahram V|Bahram V ''Gor'']] (420–438), filius Isdegerdis I, regia primum denegata est, pro eo Chosroes quidam ad regnum pervenit. Bahram regiam denuo adepta est [[Regnum Lachmidarum|Lachmidis]] adiuvantibus, etsi compromissa quaedam facere coactus est. Tamen Bahram V inter reges Sassanidas praeclarissimus existimatur. Cum gentes Mediae Asiae perpetui impetus faciebant, ei imprimis consulendum erat securitati finis septentrionalis. Eo tempore primum [[Ephthalitae]] emerserunt. Bahram eos anno 427 vincere potuit sed ii usque ad interitum regni sui medio sexti saeculi periculum perpetuum nominis Sassanidae remanserunt. Etiam filius Bahrami [[Isdegerdes II]] (439–457) constanter cum eis pugnabat. Circa annum 450 Sassanidae pacanda erat provincia Persarmenia, quae rixis religiosis concutiebatur.
 
Post dominationem brevem [[Ormizda III|Ormizdae III]] (457–459) filius suus nomine [[Perozes I]] (459–484) ad regnum pervenit. Schola christiana a [[Nestorius|Nestorio]] condita nomine ''[[Nestorianismus|Nestorianismo]]'' eo tempore in Persia latissime disseminata est. Hac re persecutio Christianorum terminata est. Quia multae iam fuerunt differentiae controversiaeque inter ecclesiam Nestorianam et Constantinopolitanam rex regum ex eo tempore coniurationes Christianorum cum Romanis non iam timuisse videtur.
 
Anno 484 Perozes rex cum Ephthalitis pugnans cecidit, quare regnum in extremo situm est. Epthalitis autem adiuvantibus [[Cabades I]] (488–496 et iterum 499–531) ad regnum pervenit. Varii tumultus eo regnante eruperunt. Ii partim orti sunt a propositis [[Mazdaismus|Mazdaismi]]. Denique rex auctoritatem suam restituere atque etiam augere potuit.