Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
===Nomen===
Lingua Latina antiqua sex casus habebat qui [[nominativus]], [[vocativus]], [[accusativus]], [[genitivus]], [[dativus]], [[ablativus]] [[locativus]]que appellantur. Olim -''os'' et -''om'' pro -''us'' et -''um'' formas habebat et intervocalica /s/ [[Lingua prisca Indoeuropaea|linguae priscae Indoeuropaeae]] praeservabat. Itaque, ''honor'' Latinice antique ''honos'' dicebatur, cuius genitivus casus ''*honos-is'' non classicus ''honor-is'' erat. Post [[rhotacismus|rhotacismus]], ''*honosis'' factum est ''honoris''.
 
 
===Verbum===
Solent verba Latina discerni in quattuor coniugationibus. Primae coniugationi ea verba cum -āre infinitiva forma sunt, secundae illa cum "-ēre," tertiae "-ere," et quarta cum "-īre." Etiam autem sunt verba quae sunt in tertia coniugatione, sed flecta sunt quasi in quarta.
 
Sex generalia tempora verbo sunt (praesens, imperfectum, futurum, perfectum, plus quam perfectum, et futurum perfectum), quattuor modi (indicativus, infinitivus, imperativus, et subiunctivus), sex personae (prima, secunda, tertia, quibusque singularis et pluralis), duae voces (activa et passiva), et pauci aspectus.
 
Verba sunt descripta ab quattuor partibus principalibus:
 
*Prima pars est forma a prima persona, singularis, praesenti tempore, activa voce, indicativo modo.
*Secunda est infinitivus praesens.
*Tertia est forma a prima persona, singularis, perfecto tempore, activa voce, indicative modo.
*Quarta est supinum, aut etiam participium nominatvio caso, singularis, perfecto tempore, voce passiva.
 
==Latina in Ecclesia Catholica Romana et scientia==