Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Lingua Latina Indoeuropaea in subfamilia Italica est, et alphabeta Latina ex ea Vetere Italica devenitur, quae invicem ab Euboeica occepit. Censetur lingua Latina in Italiam c. [[saeculum 9 a.C.n.]] ab migrantibus ex septentrione lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione Roma urbs orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis--Etrusca, Graeca --venerant, sicut ''persona'' (Etr. ''perśnu''), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in [[Titus Maccius Plautus|Plauti]] et [[Publius Terentius Afer|Terentii]] operibus, qualia ''techna'' (Grc. ''τέχνα'') et ''machaera'' (Grc. ''μάχαιρα'').
 
Antequam tota Italia redacta sub imperio Romano [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo 1 a.C.n.]] erat, fuerant dictae per totam paeninuslampaeninsulam [[Lingua Celtica|linguae Celticae]] trans Padum, illa non-Indoeuropaea [[lingua Etrusca]], aliae Italicae linguae, appellatae "Sabellicae"--([[lingua Osca|Osca]] et [[lingua Umbra|Umbra]]; [[lingua Falerica|Falera]]que lingua), quae dicta est in Etruria, inter Etruscos, Latinos, et Sabinos, videtur aliquantulum cognata cum Latina. Coloni vero Graeci saeculo 8 a.C.n. suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similies Latinae-Faliscae esse. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo pansa omnes hae linguae, praeter Graecam in Italia meridiana (ubi remansit usque ad hodiernum diem), perdiebant.
 
Quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, quae fuit artificiosa et valde composita lingua ad litteras scribendas, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt.