Quantum redactiones paginae "Chordata" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Bot: Migrating 106 interwiki links, now provided by Wikidata on d:q10915 (translate me)
mNo edit summary
Linea 12:
}}
 
'''Chordata''' ([[nomen]] a [[Gulielmus Bateson|Bateson]] anno [[1885]] excogitatum) sunt [[phylum]] [[Animal]]ium quae sunt vel [[Vertebrata]] vel unum nonnullorum [[invertebrata|invertebratorum]] arte cognatorum. Coniuguntur ob [[Chorda dorsalis|chordam dorsalem seu notochordam]], [[Tubus neuralis|tubum neuralem]]<ref>[http://en.wikipedia.org/wiki/Neural_tube]</ref> concavum, [[sulcus pharyngeus|sulcos pharyngeos]]<ref>[http://en.wikipedia.org/wiki/Pharyngeal_cleft]</ref>, [[endostylus|endostylum]], [[cauda]]m post [[anus (animalanatomia)|anum]], quas proprietates saltem nonnullo [[vita]]e momento omnia habent. Phylum in tribus [[subphylum|subphylis]] consistit: [[Urochordata|Urochordatis]] sive [[Tunicata|Tunicatis]], [[Cephalochordata|Cephalochordatis]] (ab [[Amphioxiformes|Amphioxiformibus]] repraesentatis), [[Craniata|Craniatis]] (quae [[Vertebrata]] et pauca alia comprehendunt). [[Hemichordata]] appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur. [[Larva|Larvis]] Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in [[adultus|adultis]] amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum [[cerebrum]] vel propria sensuum [[organum (biologia)|organa]]) et simplicissimum [[systema circulatorium]]. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt [[calvaria]]e. In omnibus Craniatis, [[Myxini]]s exceptis, tubus neuralis [[vertebra|vertebris]] [[cartilago|cartilagineis]] aut [[os (ossis)|osseis]] cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata uná cum tribus [[phylum|phylis]] germanis —quae sunt [[Hemichordata]], [[Echinodermata]], [[Xenoturbellida]]— [[Deuterostomia]] constituunt, unum ex duobus [[superphylum|superphylis]] quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).
 
== Notae ==