Quantum redactiones paginae "Carcer" differant

Content deleted Content added
addo aliquid de carcere Romano
No edit summary
Linea 5:
Apud [[Romanus|Romanos]] antiquos <ref>Sequentia secundum ''Der Kleine Pauly, s. v. carcer</ref> carcer diu non erat modus poenae, sed locus ad custodiendos [[reus|reos]] usque ad [[iudicium]] vel [[supplicium]]: ''carcer ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.''<ref>[[Ulpianus]], Dig. 48,19,8,9</ref>. Erat etiam locus strangulationis, ut legimus in [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustii]] de coniuratione [[Lucius Sergius Catilina|Catilinae]] libro<ref>55,3 f</ref> vel in [[Titus Livius|Livii]] opere<ref>29,19</ref>, quod ''[[ab urbe condita]]'' inscriptum est. Temporibus demum imperatorum carcer paulatim fiebat poenae modus, ut ''vincula'' sive ''perpetua'' sive ''temporaria''.
 
Notissimus carcer urbis [[Roma]]e fuit illud [[Tullianum (carcer)|Tullianum]] sub carcere Mamertino in clivo montis [[Capitolius|Capitolii]].
 
Fuerunt autem ''carceres'' etiam locus in circo iuxta utrumque latus portae pompae, ubi equi cum curribus ad incurrendum parati signum exspectaverunt.