Quantum redactiones paginae "Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
 
Tum Suleimanus [[Persia]]e bellum intulit. Tempore autumni anno [[1533]] exercitum [[Ibrahim Bassa]] [[Vezirus|magno veziro]] duce in [[Asia]]m misit, ubi arces [[Erciş]], [[Ahlat]] et [[Van]] oppugnatae sunt, die [[13 Iulii]] anno [[1534]] caput Persicum [[Tauris]] captum et etiam [[Bagdadum]] die [[4 Decembris]] eiusdem anni occupatum est. Terrae circumiacentes nove divisae sunt, Bagdado sede administrativa facto.
 
Interdum Suleimani classis [[Ariadenus Barbarussa|Ariadeno Barbarussa]] duce [[Hispania|Hispanicis]] anno [[1533]] [[Corone]]n (in [[Messenia]] sitam) detraxit, anno [[1534]] [[Tunetum]] occupavit, quod autem anno [[1535]] a [[Carolus V (imperator)|Carolo V]] imperatore a [[Turci]]s denuo recuperatum est. Anno [[1541]] Suleimanus plus quam dimidiam Hungariae partem occupavit, ut [[Ioannes de Zapolia|Zapoliae]] filius principatu [[Transsilvania]]e contentus esse debuerit.
 
Anno [[1547]] indutiae quinque annorum cum imperio Habsburgico initae sunt, quarum conditionibus Suleimanus tributum annuum 50 000 [[ducatus (nummus)|ducatuum]] accepit. Deinde bellum duorum annorum in Persiam gessit, anno [[1551]] bellum in Hungariam renovavit, ubi demum anno [[1562]] pax facta est.
 
== Notae ==