Quantum redactiones paginae "Res publica popularis democratica Coreana" differant

Content deleted Content added
Linea 400:
"
Inter [[compositio musica|compositiones musicas]] sunt "Carmen Generalis Cimi Ilseng", "Longa Vita et Bona Salus Duci" et "Canimus Benevolum Amorem", [[hymnus|hymni]] nationalem ducem laudantes. Aliud [[carmen]], "Decem Milliones Bombarum Humanarum Cimo Ilseng" nuncupatum, septimā horā quaque antemeridie canitur. Boreocoreanus scriptor dixit: "Nostri musici factionis programma componendae [[musica]]e [[orchestra]]lis in notis vulgaribusque carminibus fundatae exsecuti sunt quae sunt populares inter nostrum populum et instrumentalia novi generis opera produxere". Inter has musicas sunt [[symphonia]] fundata in themate "Mare Sanguinis", quod factum est opera revolutionaria.
 
===Architectura et planificatio urbana===
Probabiliter distinctissima commoventissimaque contemporaneae [[cultura]]lis expressionis forma in Corea Septemtrionali [[architectura]] et planificatio [[urbs|urbana]] est. [[Pyeongyangum]], a [[CFA|Civitatibus Foederatis]] per [[Bellum Coreanum]] paene totum destructum, amplissime refectum est. Multa nova aedificia per [[decennium 199|decennia 199]] et [[decennium 200|200]] constructa sunt ut [[caput (urbs)|capitis]] status Pyeongyango exacerbaretur.
 
Praecipuae structurae [[architectura]]liter in categorias tres divisae sunt; monumenta, aedificia [[traditio]]nalia [[Corea]]na [[architectura]]lia [[Filium (ars visualis)|themata]] et modernam constructionem combinantia et modernorum lineamentorum [[caeliscalpium|aedificia multorum tabulatorum]]. Inter primorum exempla sunt [[Statua]] [[Chollima]]e; viginti [[metrum|metra]] alta [[Aes (mixtura)|aenea]] [[statua]] [[Kim Ilseng|Cimi Ilseng]] ante [[Museum Revolutionis Coreanae]] (ipsum, 240 000 [[metrum quadratum|metrorum quadratorum]] latum, una maximarum structurarum in [[Tellus (planeta)|toto orbe terrarum]]); [[Arcus Triumphalis Pyeongyangensis|Arcus Triumphalis]] (par [[Lutetia|Parisiensi]] [[Arcus Triumphalis|homologo]], sed omnino deciens maior); [[Turris Dzucheismi]], 170 [[metrum|metrorum]] alta, ex septuagesimorum Cimi nataliciorum occasione anno [[1982]] constructa.
 
===Coquina===
 
===Disportus===