Quantum redactiones paginae "Syntagma (grammaticum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
: ''Canis vicini totam noctem latravit.''
 
Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [''canis vicini''], [''totam noctem''], [''latravit'']. Syntagma ex principali nominatur. Itaque [''canis vicini''] syntagma nominale est, quia ''canis'', verbum principale, nomen est. Principale ''canis'' complementum ''vicini'' regit. Figura ''vicini'' potest etiam dici ex hoc principali dependere. Item [''totam noctem''], ubi ''totam'' adiectivum principali ''noctem'' adiectum est. [''latravit''], verbum temporale, principale syntagmatis verbalis est; quod praeterea regit syntagma nominale [totam noctem], quod adverbialiter ex [[verbum (temporale)|verbo]] ''latravit'' dependet. Constat igitur sententiam exemplarem hanc habere structuram syntagmaticam hierarchice ordinatam:
 
: [<sub>S</sub> [<sub>NP</sub> ''canis vicini''] [<sub>VP</sub> [<sub>NP</sub> ''totam noctem''] [<sub>V</sub> ''latravit''] ] ]
 
Ex hac formula patet sententiam (S) in duas partes dividi posse, quarum una est syntagma nominale (NP), et altera pars, syntagma verbale (VP). Sigla syntagmatum ab [[lingua Anglica|Anglica]] mutuata sunt, quia [[terminus technicus|termini]] syntactici primum Anglice excogitati sunt:
 
: * S = Sentence = sententia
: * NP = Noun Phrase = syntagma nominale
: * VP = Verb Phrase = syntagma verbale.
[[Fasciculus:Iohannesviditpuellam.jpg|thumb|Syntagmata forma arboris exposita]]
 
Grammatica syntagmatica docet sententiam duobus syntagmatibus maximis (sive [[constituens finitima|constituentibus finitimis]]) constitui; formaliter: S = NP + VP, ubi NP&nbsp;+&nbsp;VP est [[constructio exocentrica]], id est, constructio cui principale commune deest. Ex contra [<sub>NP</sub> ''canis vicini''] [[constructio endocentrica]] est, nam omnia syntagamata sunt per definitionem endocentrica. Etiam [<sub>VP</sub> [<sub>NP</sub> ''totam noctem''] [<sub>V</sub> ''latravit''] ], quippe quae commune habeat principale (q.e. ''latravit''), constructio endogenica est; nam syntagma [<sub>NP</sub> ''totam noctem''] latratum longinquitate circumscribit.
 
Syntagmatum hierarchia non solum uncinis notatis sed etiam forma arboris exponi potest. Itaque structura syntactica sententiae ''Iohannes vidit illam puellam'' aut hoc modo describi potest:
 
: [<sub>NP</sub> [<sub>N</sub> ''Iohannes''] ] [<sub>VP</sub> [<sub>V</sub> ''vidit''] [<sub>NP</sub> [<sub>D</sub> ''illam''] [<sub>N</sub> ''puellam''] ] ]
 
aut eo modo quo in imagine ad dexteram posita ostenditur.