Quantum redactiones paginae "Lucius Annaeus Seneca minor" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2+) (automaton mutat: diq:Lucius Anneus Senecadiq:Seneca
Linea 9:
 
== De operibus ==
Generatim dicendum est Senecae non tantum propositum fuisse theorias excogitare, sed opera moralia componere, in quibus praecepta Stoicorum ad vitam adhibuit, ita ut philosophia utile esset hominibus. Orationes autem, quibus celeberrimus suo tempore factus erat, omnino perditae sunt. Commercium etiam epistularum ei ascribitur cum apostolo [[Paulus|Paulo]], id quod [[Hieronymum|Hieronymus|Hieronymum]] adduxit ut Senecam quasi pro [[religio Christiana|Christianae fidei]] sancto haberet. Sunt autem qui dicant modum vivendi Senecae contrarium fuisse honestis operum eius postulationibus. Genus scribendi breve et acutum, cupit lectorem stupere, itaque studium eius incendere. Solet antithesi (contrario) uti metaphoraque (translatione).
 
Seneca libello ''De Brevitate Vitae'' inscripto, quod ante annum [[50]] compositum esse apparet, inscriptionem refutavit ipsam. Vitam enim brevem non esse, sed brevem a nobis reddi, qui levia et inania ad negotia eam consumeremus. Satis vero longam fuisse futuram, si concesso tempore bene usi [[philosophia]]e nos daremus. Sed [[luxuria]] et [[ambitio]]ne et imperandi cupiditate nos a [[libertas|libertate]] [[animus|animi]] averti neque id facere, quod hic et nunc opus esset fieri. Neque eis quidem pepercit, qui ad rem publicam accederent. Seneca tamen, qui cum explicavit, quibus otiosi rebus operam dare soleremus, interdum saturam paene conscripsit, nihil vehementius et tamquam ad caelum laudibus extulit quam, id quod hominibus unum esset dignum, sapientiae studium.