Quantum redactiones paginae "Hyginus Gromaticus" differant

m
Summarium vacuum
m (r2.7.1) (automaton addit: de:Hyginus Gromaticus)
m
{{L1}}
''' Hyginus gromaticus''' (natus in saeculo primo AD - obiit in initio saeculi secundi) fuit [[scriptor]] quidam ceterum nobis plane ignotum.
==Origo cognominis==
Hyginus 'gromaticus' nuncupatus est a [[groma]] instrumento quodam [[agrimensor|agrimensorum]] Romanorum). Nihil certum de illo auctore habemus. Forsitan in tempore et principatu [[Traianus|Traiani]] Caesaris floruit (AD 98– 117 98–117). Nomen eius tamen falsa traditione textuum nobis datur, quoniam in uno codice Guelferbitano (Arceriano) solum vocabulum ''gromaticus'' Hygino attributum est. Legitur enim in apparatu Thulini editionis (p. 131) Liber KYGYNI GROMATICI, in omnibus quidem ceteris hoc vocabulum semper cum ''libro'' coniunctum est: LIBER HYGINI GROMATICVS. Perspicuum est ita ut in futuro hunc scriptorem illo cognomine coniungere minime debeamus.
 
Opera eius in fragmentis solum extant, quae quidem quoque cum alio quodam Hygino permixta atque confusa sint. Tituli operum duorum ei attributi sunt: primum ''De limitium constitutione'', quod opus in editonibus [[Karl Lachmann|Lachmanni]] et [[Carl Olof Thulin|Thulini]] invenitur, aliud ''Liber gromaticus de divisionibus agrorum'' in una sola subscriptio codicis Arceriani parte secunda servatur. Tertium opus ''De munitionibus'' (aut ''metatione''? s.v.l.) ''castrorum'' quod prius hoc Hygino tributum est, nunc quidem [[De munitione castrorum|Pseudo-Hygino]] cuidam a doctis datum.