Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

m
~
(de operis quae notae citant)
m (~)
[[Fasciculus:Masks pushkin.jpg|thumb|300px|Personae[[Persona]]e scaenicae sculptae.]]
'''''Heautontimorumenos''''' (ex [[Lingua Graeca|Graeco]], 'qui sibi ipsi poenas dat') est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]], [[ludi Megalenses|ludis Megalensibus]] [[Manius Iuventius|Manio Iuventio]] [[Tiberius Sempronius|Tiberio Sempronio]] [[consul]]ibus (= [[163 a.C.n.]]) acta. [[Poeta]] [[Lingua Latina|Latinus]] [[comoedia]]m [[Lingua Graeca|Graecam]] [[Menander|Menandri]] imitatus est. Haec [[fabula]] exemplum est [[comoedia stataria|comoediae ''statariae'']]<ref>Prologus 36.</ref> dictae, quia non multa in [[scaena|scaená]] eveniunt, sed lepore [[diverbium|diverbii]] commendatur: "''pura oratio''"<ref>Prologus 46.</ref> est.
 
==Argumentum==
De duorum adulescentium amoribus[[amor]]ibus agitur patribus displicentibus : '''Clinia''', filius '''Menedemi''', amat '''Antiphilam''', puellam[[puella]]m pauperem et sine parentibus, sed magna virtute.; '''Clitiphon,''', [[filius]] '''Chremetis,''', clam patre '''Bacchidem''' amat, [[meretrix|meretricem]] avidam et superbam, cui promissum [[argentum]] dare cupit nec scit unde. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe consuetudinem cum Antiphila ei exprobravit, ut Clinia in Asiam[[Asia]]m militatum profectus sit. In prima tamen scaena, vicino suo Chremeti confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut nolit beatus esse nec fortunis suis frui, dum Clinia absens erit, sed laborare tantum et parcere : "''heautontimorumenos"'' tituli est. Profecto omnia facere paratus est ad filium sibi reconciliandum. Mox Clinia necopinato ex Asia redux est, sed patris saevitiam metuens, ad [[amicitia|amicum]] Clitiphonem devertitur. Tum '''Syrus,''', callidus servus huius comoediae, amborum amicas adducit, hanc sycophantiam excogitans : Bacchidi adsimulandum est tamquam amica non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae esset. Sperat enim Menedemum pecuniam[[pecunia]]m Bacchidi promissam daturum, benevolentiae filii conciliandae causa. Antiphila quoque, velut una ex ancillis Bacchidis, introducitur.
 
Mox tamen puella, ex anulo quem gerebat, tam a '''Sostrata''', Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur filia Chremetis esse, olim patris iussu infans exposita. Ita dolus Syri peragi non potest. Post multas vicissitudines Cliniae gaudio exultanti Antiphilam uxorem ducere et cum patre in gratiam redire contingit. Contra Chremes de consuetudine filli cum Bacchide certior factus eum exheredare vult atque omnia bona filiae nuper repertae in dotem tradere. Ab omnibus exoratus filio tandem ignoscit, ea lege tamen ut quam mox uxorem ducere et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat atque magna pecunia circumduxerat : nam Chremes filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere a suo servo persuasus, pecuniam meretrici dandam filio tradiderat. Ita dum monet Menedemum ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.
 
Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.
*CANTHARA NVTRIX, nutrix Antiphilae.
*PHRYGIA ANCILLA
Multi archetypi comoediae Graecae insunt : servus callidus qui eriles filios amantes adiuvat et senes patres ludificatur (= Syrus). Adulescentes amatores et pecuniae egentes, virgo post multos annos a parentibus signo quodam adgnita, meretrix mala et avida, patres severi et rei familiari augendae dediti. Nisi quod in hac fabula duo patres vicissim duri et indulgentes sunt : Menedemus qui olim acerbius in filium saeviit, nunc nimia fortasse indulgentia peccat (sic putat Chremes). Chremes vero qui dum de filio vicini sui agitur indulgentiam et moderationem laudat, cum de proprio filio agitur saevissimum statim sese ostendit. E quo fit ut persona comica in primis sit, etsi saepe sapienter loqui videtur.
 
==Sententiae et adagia==
Notissimus hodieque est versus in prima scaena a Chremete vicino suo dictus :
: <ref>Versus 77.</ref>''homo sum: humani nil a me alienum puto.''
Ne versus 796 quidem praetereundus est :
: ''...ius summum saepe summast malitia''
Idem sensus etiam brevius nonnumquam dicitur : "Summum ius summa iniuria."<ref>Cicero, [[De officiis]] I,10.</ref>
 
==Conclusio==
In hac [[fabula]] praecipue de necessitudinibus inter patres et filios ac velut de conflictu generationum agitur necnon etiam de duritia in educatione[[educatio]]ne, quod argumentum Terentius in [[Adelphoe|''Adelphis'']] suis latius explicabit. Versus quidam huius comoediae in operibus [[Cicero|Ciceronianis]] plus quam semel citantur ; mentiones etiam fiunt apud [[Horatius|Horatium]],<ref>''[[Sermones (Horatius)|Sermones]]'' I,2,20. ''[[Ars poëtica (Horatius)|Ars Poetica]]'' 93.</ref>, [[Seneca|Senecam]],<ref>''Ad Lucilium'' XCV,53.</ref>, [[Marcus Terentius Varro|Varronem]],<ref>''De Re rustica'' II,11.</ref>... et in inscriptionibus [[Pompeii|Pompeianis]]. Porro poeta Francogallicus [[Carolus Baudelaire]] poeta [[Francia|Francogallicus]] [[poema]] scripsit cui titulo ''L'heautontimoroumenos'' est.<ref>''[[Les Fleurs du mal]]'', 1857</ref>...
 
==Notae==
==Nexus externi==
* [http://www.thelatinlibrary.com/ter.heauton.html Textus Latinus]
 
 
{{Fabulae Terentii}}
89 523

recensiones