Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

→‎Vita: illustrations
(→‎Opera: add a bit)
(→‎Vita: illustrations)
Anno 1782 undecimum annum agens Beethoven primum opus edidit.
 
[[Fasciculus:Beethoven Riedel 1801.jpg|thumb|left|Beethoven, anno 1801, anno aetatis 31, a Carolo Riedel pictus]]
Anno 1787 primum iter [[Vindobona]]m fecit, auctore comite Ferdinando von Waldstein. Fertur Vindobonae Beethoven fugaciter Mozart invenire, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Sencundum fabulam Mozart dixisset: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur". Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem grave aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse. Mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eius anni.
 
Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria tricinia clavili, violinae, et violae gravi op. 1.
 
[[Fasciculus:HHT2.jpg|thumb|Aedes ubi Beethoven Testamentum Sancti Loci scripsit]]
Anno 1800 Vindobonae suam primam [[symphonia]]m moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.
 
Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, ''Heroica'' nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleoni]], qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.
 
[[Fasciculus:5. Sinfonie (Beethoven) - Erstes Thema.png|thumb|left|Materies prima symphoniae quintae]]
Hoc tempore tres Maecenates ex nobilitate, id est, archidux Rodolphus, princeps Lobkowitz, princepsque Lichnowsky, constituerunt ei annua praestare.
 
10 075

recensiones