Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: min:Ludwig van Beethoven
add links, some bibliography (1000 Paginae)
Linea 12:
 
==Vita==
Beethoven Bonnae[[Bonna]]e natus est mense decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur).
 
Ludovicus unus ex tribus filiis fuit qui supervixerunt. Maximus natu habuit duo fratres, Carolus Iohannesque van Beethoven.
 
Pater, Iohannes van Beethoven, exemplari pueri [[Wolfgangus Amadeus Mozart|Mozart]] adductus, volebat quoque parvum Ludovicum mirum puerum reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiaque docebat.
 
Ludovici pater erat alcoholicus et mater eius, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.
 
Agens septimum annum, die 26 Martii anno 1778, primum in publico [[Colonia Agrippina|Coloniae]] [[clavile|clavili]] cecinit. Pater eius praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.
 
Primus Ludovici praestans magister fuit [[Christianus Gottlob Neefe]].
 
Anno 1782 undecimum annum agens Beethoven primum opus edidit.
 
Anno 1787 primum iter Vindobonam[[Vindobona]]m fecit, auctore comite Ferdinando von Waldstein. Fertur Vindobonae Beethoven fugaciter Mozart invenire, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Sencundum fabulam Mozart dixisset: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur". Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem grave aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse. Mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eius anni.
 
Anno 1792 princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ibidem Beethoven totam vitam versabitur.
 
Vindobonae Beethoven discipulus compositionis [[Franciscus Iosephus Haydn|Iosephi Haydn]], contrapuncti [[Iohannes Georgius Albrechtsberger|Iohannis Georgii Albrechtsberger]], cantus [[Antonius Salieri|Antonii Salieri]] fuit.
 
Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria tricinia clavili, violinae, et violae gravi op. 1.
 
Anno 1800 Vindobonae suam primam symphoniam[[symphonia]]m moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.
 
Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, ''Heroica'' nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleoni]], qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.
 
Hoc tempore tres Maecenates ex nobilitate, id est, archidux Rodolphus, princeps Lobkowitz, princepsque Lichnowsky, constituerunt ei annua praestare.
 
Anno 1812 Beethoven iter in aquas calidas Teplice fecit ibique [[Ioannes Volfgangus Goethius|Iohannem Wolfgangum von Goethe]] cognovit. Fertur Beethoven serviles mores Goethe odisse.
 
Post fratris Caroli mortem 15 novembris 1815 Beethoven constituit eius filii tutorem fieri, qui tum novem annos natus erat. Carolus frater per testamentum Beethoven suum filium, cui nomen quoque Carolus erat, in custodiam tradiderat, sed in lecto mortis coniunctam filii custodiam cum sua uxore Iohanna statuit. Insequentibus annis Beethoven, qui fratriam abhorrebat, adeo omnes vires suas in custodia obtinenda posuit ut paene musicam scripsit. Beethoven tandem unus tutor Caroli nuncupatus est.
Linea 51:
* Tria tricinia op. 1 (1795)
* Symphonia 1 op. 21 (1800)
* ''Fidelio,'' [[opera]] (1805)
* Symphonia 3 "Heroica" op. 56 (1806)
* [[Missa (Beethoven)|Missa Sollemnis]]
* [[Symphonia nona Ludovici van Beethoven|Symphonia 9]]
 
Scripsit Beethoven 32 [[sonata]]s pro clavile, 16 [[quadricinium|quadricinia]] pro [[chordophonum|chordophonis]], 9 [[symphonia]]s, unam tantum [[opera]]m.
 
==Nexus externi==
Line 61 ⟶ 64:
* Clive, Peter. [[2001]]. ''Beethoven and His World: A Biographical Dictionary.'' Oxford University Press. ISBN 0-19-816672-9.
* Cooper, Barry. [[2008]]. ''Beethoven.'' Oxford University Press US. ISBN 978-0-19-531331-4.
* Guerrieri, Matthew. [[2012]]. ''The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination.'' Novi Eboraci: Knopf. ISBN 9780307593283
* [[Howardus Chandler Robbins Landon|Landon, H. C. Robbins]], et August Göllerich. [[1970]] ''Beethoven: a documentary study.'' Macmillan. OCLC 87180.
* Lockwood, Lewis B. [[2005]]. ''Beethoven: The Music and the Life.'' Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 978-0-393-32638-3.