Quantum redactiones paginae "Liuvigildus (rex Visigothorum)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
==Regnum==
[[Imago:Hispania 586 AD.PNG|left|300px|thumb|Regnum Visigothorum anno Liuvigildo defuncto.]]
Liuvigildus adeptus [[Hispania]]e et [[Gallia]]e regnatum, ampliare regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe eius exercitus, concordante favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit (anno [[581]]), Aregiam iste cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae rebelles Hispaniae urbes.Postremum bellum [[Suebi|Suevis]] intulit, regnumque eorum in iura gentis suae mira celeritate transmisit (anno [[585]]). Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus arctabatur.
 
Condidit etiam civitatemcivitates in Hispania, primam quam ex nomine filii [[Recaredus, rex Visigothorum|Recaredi]], [[Recopolis|Recopolim]] nominavit, anno [[574]]. Alteram in finibus Vasconium, [[Victoriacum]] appellata anno [[581]]. In legibus quoque ea quae ab [[Euricus, rex Visigothorum|Eurico]] incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adiiciens, plerasque superfluas auferens. Regnavit autem annos 18, defunctus propria morte [[Toletum|Toleti]].
 
Liuvigildo defuncto, filius eius [[Recaredus, rex Visigothorum|Recaredus]] regno est coronatus.