Quantum redactiones paginae "Saturnus (deus)" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: eu:Saturno (mitologia)
Linea 3:
'''Saturnus''' fuit antiquus [[deus]] Latinus, ab agricolis cultus quod sementi ac messi praeerat. Interpretatio Romana Saturnum eundem deum esse atque [[Cronus|Cronum]] apud Graecos voluit. At vera origo huius dei fortasse [[Etrusci|Etrusca]] est : certe a plerisque idem deus putatur esse atque deus Etruscus cui nomen in [[Iecur Placentinum|iecinore Placentino]] ''Satres'' legitur.
== De Saturno deo. ==
===De syncretismo Graeco-romano.===
[[Fasciculus:Rubens saturn.jpg|thumb|right|Saturnus filium vorans in pictura aetatis modernae (a [[Petrus Paulus Rubens|Petro Paulo Rubens]], anno [[1636]]).]]
Saturni effigies saepe falce<ref>[[Ovidius]], ''Fasti'' 1:234: "falcifer . . . deus." [[Martialis]] XI,6,1 : "falciferi senis"...</ref> agnoscitur qua utuntur qui metunt vel qui arbores putant<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]] ''Adversus Nationes'' VI,12 : "Saturnus cum obunca falce ,custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor". At ibidem VI,25 : "falx messoria ... Saturno attributa".</ref>, ut in [[denarius|denario]] anno [[106 a.C.n.]] Romae percusso in quo videtur caput dei barbatum et laureatum cum falce pone cervicem<ref>Ernest Babelon, ''Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine,'' 1885 : Memmia 2. Vide etiam ibidem Memmia 8 et Nonia 1.</ref>. Nam antiqui Saturnum a satu vel satione dictum esse putabant, nomen eius cum [[verbum|verbo]] saturo etiam conjungebant, id est eo qui potavit cenavitque usque ad satietatem. [[Saturnalia]] feriae in eius honorem mense decembri per laetitiam licentiamque summam conviviis celebrabantur: tum potabatur quam plurimum ac cenabatur quam diutissime. Nam Saturnus opulentiae ex agricultura provenientis deus erat (secundum mythographos [[Ops]] ei uxor erat).
Line 11 ⟶ 12:
 
Simul ob similitudinem nominis Croni (Graece {{Polytonic|Κρόνος}}) cum vocabulo Graeco {{Polytonic|χρόνος}} 'tempus', Saturnus tempus esse visus est: tum veteres fabulae significationem allegoricam sumpserunt; Saturnus liberos suos vorans nihil aliud erat quam tempus omnia consumens quae ex se nata essent; falce enim sua non iam fruges tantum sed omnes et omnia metebat. Itaque in figuris aeri incisis quae primam chartam codicum sedecimo aut septimo decimo saeculo typographice impressorum illustrant, simul cum dea Roma et [[Clio]], [[historia]]e [[Musae|Musa]], saepe senex alatus longa falce atque clepsydra arenaria insignitus videtur (sic enim eum in antiquis nummis Graecis expressum viderant): is est Tempus vel Saturnus qui Romam etiam et [[Imperium Romanum]] delevit. Itaque antiquitatis amatores studio scriptisque suis dare operam necesse est ut Roma ex cineribus suis renascatur ac Temporis iniuriis subtrahatur.
===De Saturno Africo===
 
Sub [[imperatores Romani|imperatoribus Romanis]] in provincia Africa maxime cultus est, quia magno deo locali e [[Phoenices|Phoenicia]] invecto, Baal vel Belus appellato, adsimulatus est<ref>[[Tertullianus]] ''Apologeticum'' X. [[Minucius Felix]] XXX,3. Marcellus Leglay, ''Saturne africain'', Bibliothèque des Ecoles françaises d'Athènes et de Rome, 1961-1966.[http://www.persee.fr/web/revues/home/prescript/article/rhr_0035-1423_1968_num_174_2_9246 Recensio critica]. Andrew Wilson [http://users.ox.ac.uk/~corp0057/Romanizing%20Baal.pdf Romanizing Baal : the art of Saturn worship in North Africa]</ref>, videlicet quia Carthaginienses infantes velut victimas illi deo immolabant<ref>[[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentius]], ''Contra Symmachum'' II, 296-297. [[Lactantius]], ''Div. Inst.'' I,21,13. </ref> : nonne deus Graecus Cronos et ipse proprios liberos infantes vorabat ? certe ibi multae inscriptiones Saturno dedicatae inventae sunt, in ceteris provinciis paucissimae.