Quantum redactiones paginae "Vitrum" differant

Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton addit: lij:Veddro
m (nomen adiectivum "a vitro": vítreus)
Linea 1:
[[Fasciculus:Hrabanus-maurus-glass.jpg|thumb|Imago mediaevalis quae hominem ampullam vitream elaborantem monstrat.]]
 
'''Vitrum''' ([[nomen adiectivum]] "a vitro": vítreus) est [[status materiae]] qui obtinetur cum [[plasticum]] aut [[liquidum]] [[ceramica|ceramicum]] [[superrefrigeratio|superrefrigeratum]] sub [[temperatura]]m [[transitio vitrea|transitionis vitreae]] refrigeratur. Et vitrum et [[plasticum]] sunt [[Solidum|solidi amorphi]] species, sed vitrum difficilius fluit, et rigidum contra impositam [[tensio mechanica|tensionem mechanicam]] frangit. Etiam dicitur vitrum materiae quae temperaturis ambientibus statum vitreum usitate ostendunt.
 
Vitra formari possunt, cum materiae ex longis catenis [[polymerum|polymericis]] componuntur, quae [[crystallum|crystalla]] formari non sinunt. Materiae possunt esse [[polymerum organicum|polymera organica]] aut [[ceramica]]e. Usitate vitra sunt transparentia, fragibilia, et rigida, sed impuritates adduntur ut [[color]]es habeant aut ut aliae proprietates mollificentur.