Quantum redactiones paginae "Carbohydratum" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: yi:קארבאהידראט
Linea 3:
'''Carbohydratum''' est [[compositum organicum]] formulam generalem C<sub>''m''</sub>(H<sub>2</sub>O)<sub>''n''</sub> habens; hoc est, carbohydratum solum consistit in [[carbonium|carbonio]], [[hydrogenium|hydrogenio]], et [[oxygenium|oxygenio]], [[duo|duabus]] ultimis in ratione [[atomus|atomica]] 2:1. Carbohydrata ut [[hydratum|hydrata]] carbonii suo [[nomen proprium|nomine]] videri possunt. In [[natura]]e autem conformatione, accuratius appellantur [[aldehydum|aldehyda]] [[polyhydroxium|polyhydroxia]] et [[ketonum|ketona]].
 
[[Vocabulum]] ''carbohydrati'' frequentissime in [[biochemia]] adhibitur, ubi id est vocabulum idem significans ut ''[[saccharidum]].'' Carbohydrata (saccharida) in [[quattuor]] greges [[chemia|chemicos]] dividuntur: [[monosaccharidum|monosaccharida]], [[disaccharidum|disaccharida]], [[oligosaccharidum|oligosaccharida]], et [[polysaccharidum|polysaccharida]]. In universum, monosaccharida et disaccharida, quae sunt minora (inferiore [[pondus moleculare|pondere moleculari]]) carbohydrata, usitate [[saccharidum|saccharida]] appellantur.<ref>S. L. Flitsch et R. V. Ulijn. 2003, [http://www.nature.com/nature/journal/v421/n6920/pdf/421219a.pdf "Sugars tied to the spot."] ''Nature'' 421:219–220].</ref> Vocabulum ''saccharidi' ex [[Graeco]] ''σάκχαρον'' '[[saccharum]]'' deducitur. Cum [[scientiaScientia (ratio)|scientificum]] carbohydratorum vocabularium sit multiplex, nomina monosaccharidorum disaccharidorumque saepissime in [[suffixum|suffixo]] ''[[-osum]]'' simpliciter finiuntur. Exempli gratia, [[saccharum sanguineum]] est monosaccharidum [[glucosum]], saccharum mensae est disaccharidum [[sucrosum]], et saccharum in [[lac]]te est disaccharidum [[lactosum]].
 
== Chemia carbohydratorum ==