Quantum redactiones paginae "Nicolaus Gogol" differant

m
automaton: linking to Scientia (ratio) instead of to Scientia per Vicipaedia:Taberna#Nexus "scientiae"?; mutationes minores
m (r2.5.4) (automaton addit: pa:ਨਿਕੋਲਾਈ ਗੋਗੋਲ)
m (automaton: linking to Scientia (ratio) instead of to Scientia per Vicipaedia:Taberna#Nexus "scientiae"?; mutationes minores)
ubi natus=in vico ''Velyki Soročynci'' tunc gubernii [[Poltava|Poltavensis]] [[Imperium Russicum|Imperii Russici]], nunc [[regio Poltavensis|regionis Poltavensis]] [[Ucraina]]e|
ubi obiit=[[Moscua]]e}}
'''Nicolaus Basilii filius Gogol''' ([[Russice]]: Николай Васильевич Гоголь, [[translitteratio|tr.]] ''Nikolaj Vasil'evič Gogol’''; [[Ucrainice]]: Микола Васильович Гоголь, [[translitteratio|tr.]] ''Mykola Vasyl’ovyč Hohol’''; [[1809]]–[[1852]]) fuit [[scriptor]] [[Russia|Russicus]] originis [[Ucraini]]cae.
 
== Biographia ==
Nicolaus Gogol natus est [[20 Martii]] ([[1 Aprilis]] [[Calendarium Gregorianum|Calendarii Gregoriani]]) in vico, Ucrainice Великі Сорочинці (''Velyki Soročynci'') et Russice Большие Сорочинцы (''Bol’šie Soročincy'') nominato, tunc in gubernio Poltavensi [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] et nunc in [[regio Poltavensis|regione Poltavensi]] [[Ucraina]]e sito. Eius pater, feudalus pauper Basilius Gogol-Janowski, fuit auctor certarum comoediarum, [[lingua Ucrainica|Ucrainice]] scriptarum.
 
Gogol annis [[1821]] et [[1828]] in gymnasio summarum [[scientiaScientia (ratio)|scientiarum]]rum [[urbs|urbis]] ''Nežin'' (Нежин) gubernii [[Czernihovia|Czernihoviensis]] (nunc [[regio Czernihoviensis|regionis Czernihoviensis]] Ucrainae) educatus est, ubi a litteratura et arte pingendi attractus est, et ingenium suum in arte scaenica demonstravit. Anno [[1828]] [[Petropolis|Petropolim]] venit, initio rei iuridicae opera sua tribuere intendens, quam intentionem mox reiecit. Ipse nonnullis locis sustentaverat munus; [[historia]]m docere tentaverat, sed gradatim omne tempus suum conatui [[litterae|litterario]] degit.
 
Anno [[1829]] Gogol bucolica vocabulo ''Iohannes Kuechelgarten'' («Ганц Кюхельгартен») divulgavit, quae [[homo|hominibus]] non placuit. Anno [[1831]] [[Alexander Puskin|Alexandrum Puskinum]] cognovit, qui eius formationem{{dubsig}} ut scriptoris affecit. Fabulas ''Vesperae in praediolo rustico prope Dicancam'' («Вечера на хуторе близ Диканьки»; Dicanca est vicus Ucrainicus regionis Poltavensis), quam Gogol annis [[1831]] – [[1832]] scripsit, ei gloriam litterariam attulit. Dein is auctor etiam creavit multa opera, quorum sunt, e.g., ''Tarasius Bulba'' («Тарас Бульба», annis [[1835]]–[[1842]] scribebatur, fabula [[historia|historica]] est, [[bellum]] [[Cosaci|Cosacorum]] [[Ucraini|Ucrainorum]] contra [[Poloni|Polonos]] describens), ''Scripta dementis'' («Записки сумасшедшего»), ''Nasus'' («Hoc», fabula satyrica), etc. Anno [[1836]] sua satyrica prodiit comoedia ''Revisor'' («Ревизор»), mala formae imperii reprehens et ob eam rem furialiter damnabatur (quam ob causam scriptor animo fractus est). Mense Iunio eiusdem anni ipse ex Russia excessit, et ab anno [[1848]] peregre, praesertim [[Roma]]e, manebat, quo tempore patriam bis visitavit. In [[Italia]], summum opus faciebat, fabulam-"poema" ''Animae mortuae'' («Мёртвые души») scribens. Cuius [[tres|tria]] volumina is creare vellerat, sed solum volumen primum edidit (anno [[1842]]). Paulo post publicata sunt eius opera in [[quattuor]] voluminibus. Illuc inter alia inclusa{{dubsig}} est narratiuncula ''Lacerna'' («Шинель»), quae cum ''Animis mortuis'' fuit expressio directionis criticae in litteris Russicis. Ulterius creatura pro eo scriptore difficilior fuit. Anno [[1847]] is [[liber|librum]] ''Loci delecti e correspodentia cum amicis'' («Выбранные места из переписки с друзьями») edidit, ubi societati Russici in forma instructionum viam ad renovationem [[mos|moralem]] monstrare adfectavit. Anno [[1848]], in patriam reditus, Gogol ''Animas mortuas'' scribere continuerat, sed non satiatus est ab effectu operis sui. Noctu ante [[12 Februarii]] ([[24 Februarii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]], aegritudini affectus, manuscriptum voluminis secundi fabulae illius combussit.
 
Mortuus est Gogol [[Moscua]]e die [[21 Februarii]] ([[4 Martii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]].
209 395

recensiones