Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
de notionibus et opus Plationis
m automaton: linking to Scientia (ratio) instead of to Scientia per Vicipaedia:Taberna#Nexus "scientiae"?; mutationes minores
Linea 9:
De infantia Protagorae multae famae sunt. Alii dicunt Maeandrium, patrem eius, hospitio accepisse [[Xerxes|Xerxem]], regem [[Persis|Persarum]], et Protagoram ob hospitalitatem Maeandrii a [[Magus|magis]] educatum esse. Alii<ref>[[Aulus Gellius|Gell.]] ''[[Noctes Atticae|Noct.Att.]]'' 5.3.</ref> autem affirmant illum adulescentem victus quaerendi gratia [[Baiulus|baiulum]] vecturas onerum corpore suo factitavisse. Quodam die ligna ratione quadam geometrica composita ferens tanta facilitate incedebat, ut [[Democritus]], civitatis eiusdem civis, sollertiam admiratus voluit illum discipulum suum fieri. Sed in praesentia hoc haud verisimile putatur. Novi enim studiosi hunc discipulum illius fuisse dicunt, potius quam contra.
 
Annos fere quadraginta successibus plenos erudivit homines omnium generum civitates resque publicas perlustrans. [[Athenae|Athenis]] in urbe [[Democratia|democratica]] saepe versabatur et denique amicus et consiliarius [[Pericles|Pericli]] factus est. Pericles etiam ei mandavit, ut [[Thurii]]s, novae coloniae in Italia Meridiana conditae, legem constitueret. De ultimis vitae annis nihil satis certi cognovimus. Sunt qui dicant eum impietatis accusatum esse Athenis, alii autem auctores adfirmant eum ad [[Sicilia]]m fugientem mortuum esse.
 
== De doctrina ==
Linea 26:
Quae sententia ''[[homo mensura]]'' nominatur. Plato in ''Theaeteto'' ac nonnullis aliis sermonibus severe et diserte contra dicit opinionibus epistemologicis, quarum auctorem Protagoram esse credit. Doctrinam Protagorae cum [[Heraclitus|Heracliti]] decretis relativisticis ita confudit, ut ea quae a Protagora dicta sunt vix possint secerni ab iis quae a Platone ipso excogitata sunt.
 
Apparet doctrinam Protagoream aliquo modo ad relativismum epistemologicum pertinere: quoniam omnes qualitates, quas in mundo percipimus et exstitisse cogitamus, in nobis ipsis positae sunt, necesse est veritatem obiectivam nos fugere; quae cum ita sint, nihil est, cum quo veritas comparari possit. ''Homo mensura'' multis videtur prima adumbratio relativismi radicalis aut [[Subiectivismus|subiectivismi]] epistemologici fuisse, sed nihil vero est, cur Protagoram tam severe iudicemus. Necesse est enim rerum temporumque contextum respicere, quo adductus doctrinam suam excogitavit. Constat unitatem immobilitatemque absolutam a [[Parmenides|Parmenide]] positam esse condicionem, sine qua "ens" sive [[veritas]] non possit mente concipi. Itaque necesse est mundum sensibilem, cum mutabilis sit variisque vicissitudinibus coruscet, re vera non exstare et quidem talem esse qui intellegi non possit. Apparet igitur Protagoram cum doctrina sua voluisse decreta Parmenidea compensare. Itaque immobilitatem rerum cognitarum repudiat negatque [[cogitatio]]nem a mundo sensibili distare chasmate inexsuperabili. Ex hoc ullo modo neque aequalis omnium humanarum opinionum veritas nec temeritas percipiendi consequitur, nec quidem sermonis, [[scientiaScientia (ratio)|scientiae]]e, [[sapientia]]e ad mundum pertinentium impossibilitas, quamquam nonnulli adsectatores eius hoc modo cogitasse videntur. Ita enim cogitavit: quamquam nulla est via certa, quae ad veritatem obiectivam eiusque scientiam ducat, tamen errant qui mundum dicant sine ordine fluctuari. Cognitio rerum in experientia nostra singulari esse videtur. Sapientia autem est facultas, qua singulorum hominum varias quidem sed haudquaquam temerarias experientias interpretari, disponere, inter se comparare possumus.
 
=== Protagoras agnosticus ===