Quantum redactiones paginae "Presbyter" differant

Content deleted Content added
{{imago sine descriptione}}
Linea 1:
[[Imago:Priests rome.jpg|thumb|200px|{{imago sine descriptione}}]]
'''Presbyteri''' in [[ecclesia|ecclesiis]] quae [[successio apostolica|succesionem apostolicam]] recognoscunt sunt ii qui gradum secundum [[Sacerdotium|sacerdotii]] accipiunt: [[Episcopus|Episcopi]] summi sunt sacerdotes, '''Presbyteri''' participant in munere eorum, sed [[Diaconus|Diaconi]] sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe vocantur [[Sacerdos|Sacerdotes]]. Tria sunt munera sacerdotum: [[munus regendi]] ad quod pertinet populum Dei dirigendum, [[munus docendi]], id est populo instructionem faciendum, et [[munus sanctificandi]], quo populus Deo uniatur, et Deus populo presentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis [[Iesus Christus|Iesu Christi]], unici et summi sacerdotis, sed agentem in persona Christi, ut actio Christi presentetur hominibus.