Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus" differant

Content deleted Content added
Suisui (disputatio | conlationes)
m +:de fix:pl
m nexus
Linea 1:
 
'''Marcus Iunius Brutus Caepio''' anno LXXXV a.C.n natus et anno XLII a.C.n. mortuus est. [[Senator]] Romanus et homicida [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulii Caesaris]] fuit.
 
Pater eius, qui etiam nomen ''M. Iunius Brutus'' tulit, [[tribunus populi]] fuerat. Mater eius nomine ''Servilia'' soror [[Marcus Porcius Cato Minor|M. Porcii Catonis Minoris]] erat. Avunculus eius ''Servilius Caepio'' eum adoptavit et Brutus [[cognomen]] ''Caepio'' nomini suo adiunxit.
 
Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti [[optimates|optimatum]] adfuit. Secundo bello civili [[Gnaeus Pompeius|Gnaeo Pompeio]] contra Caesarem, qui [[Rubico|Rubiconem]] transgresserat, se adiunxit et pugnae prope [[Pharsalus|Pharsalum]] interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno XLVI a.C.n. Brutus [[Gallia|Galliam]] gubernavit et [[praetor]] creatus est anno XLV a.C.n.
 
Quamquam comes Caesaris erat Brutus caput coniuratorum habetur qui Idibus Martis anni XLIV a.C.n. Caesarem interfecerunt. (Hac occasione Caesar "Και συ, τεκνον?", id est "Tu quoque, fili?" exclamavisse dicitur.)