Quantum redactiones paginae "Lingua Troiana" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
 
Etiam nomina personarum originem Luviticam demonstrant : e. g. Priam e ''Pariia-muva'' originem trahere videtur quod significat "Per multum validus". Idem de nominibus quae clara sunt ut Alaksandru, Aeneas<ref>H. von Kamptz, ''Homerische Personennamen'', Gottingen, 1982, pp. 380-382.</ref> etc...
 
== Mappa politica mundi saeculo XIII A.C.N. ==
Tempore belli Toiani non est obliviscendum mappam politicam mundi omnino aliam fuisse quam nunc est. Tempore belli Troiani in regionibus occidentalibus Europae adhuc non erant Celtae, neque Germani, neque Saxones, sed vivebant in Occidentali Europa homines quibus lingua prae-indoeuropaea erat, forsitan e familia linguae Vasconicae. Maiores Celtarum, Britannorum, Saxonum, Gallorum, Germanorum vivebant in Scythia et prope mare nigrum, hi omnes erant socii Troianorum. Finis Troiae fuitne causa cur aufugerint ad Occidentem ? Nemo scit. Sed bellum Troianum creavit pro certo ingentes politicas mutationes et migrationes populorum, ut apparet in archio Aegyptorum qui migrationes populorum maritimorum, ut aiebant, tunc repellere debuerunt.