Quantum redactiones paginae "Lingua Troiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 16:
Etiam nomina personarum originem Luviticam demonstrant : e. g. Priam e ''Pariia-muva'' originem trahere videtur quod significat "Per multum validus". Idem de nominibus quae clara sunt ut Alaksandru, Aeneas etc...
Tempore belli Toiani non est obliviscendum mappam politicam mundi omnino aliam fuisse quam nunc est. Tempore belli Troiani in regionibus occidentalibus Europae adhuc non erant Celtae, neque Germani, neque Saxones, sed vivebant in Occidentali Europa homines quibus lingua prae-indoeuropaea erat, forsitan e familia linguae Vasconicae. Maiores Celtarum, Britannorum, Saxonum, Gallorum, Germanorum vivebant in Scythia et prope mare nigrum, hi omnes erant socii Troianorum. Finis Troiae fuitne causa cur aufugerint ad Occidentem ? Nemo scit. Sed bellum Troianum creavit pro certo ingentes politicas mutationes et migrationes populorum, ut apparet in archio Aegyptorum qui migrationes populorum maritimorum, ut aiebant, tunc repellere debuerunt.
 
Inter has migrationes, omnibus nota est migratio Aeneae in Italiam. Tunc temporis (XIII saeculo) nulla lingua indo-europaea in usu erat in hac regione et rex Latinus populusque eius linguam prae-indoeuropaeam loquebatur.