Quantum redactiones paginae "Ops" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
Hanc deam nonnulli eandem esse et Terram matrem putarunt quod fructus terrae ministrabat (exempli gratia [[Varro]] libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae [[Rhea]]e Croni uxoris postquam [[Cronus]] et [[Saturnus (deus)|Saturnus]] unus et idem deus factus est. Ut Magna Mater etiam cum [[Cybeles|Cybela]]<ref>Unde "Ops turrigera" ab [[Ovidius|Ovidio]] vocatur. Vide etiam [[Tibullus]] I,4,68.</ref> confundebatur. Postremo a nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela urbs Roma posita erat ; nomen ilius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.
 
Primus Sabinus rex [[Titus Tatius]], consors regni cum Romulo, Opi aram vovisse ac dicasse simul atque Saturno perhibetur. Sacrarium quoque in Regia ei fuit adeo sanctum ut nisi [[Pontifex|Pontifici]] Maximo ac [[Vestalis virgo|vestalibus]] eo intrare nemini licuerit necnon postea, quartotemplum saeculoin [[Capitolium|Capitolio]]<ref>Illud templum prium a Tito Livio ad annum 186 a.C.n. memoratur (XXXIX,22,4) templum: "''aedes Opis in [[Capitolium|Capitolio]] de caelo tacta erat''". Quo anno aedificatum sit ignotum est.</ref> ac secundo saeculo aedes ''Opi opiferae'' dicata..
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>