Quantum redactiones paginae "Quadrigae" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Brandenburg Gate Quadriga at Night.jpg|right|thumb|Quadrigae in [[Brandenburgum|Brandenburgensi]] porta.]]
 
Quadrigae (-arum, postea etiam quadriga,-ae)<ref>Singularis numerus non ante ''Saturas'' [[Varro Reatinus|Varronis]] invenitur. Quamquam [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] libro primo ''de Analogia'' negaverat hoc verbum singularem formam pati posse : de quo vide [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]] XIX,8.</ref> in antiquitate erat currus quattuor equis iunctus. Hoc verbum ex ''quadriiugae'' contractum est. Cursus quadrigarum ludis circensibus fiebant<ref>[[Tertullianus]] ''De Spectaculis'' IX,3-5. </ref>. Et magni dei quadrigis vehebantur in primis [[Iuppiter]] et [[Sol]]/[[Apollo]] vel etiam [[Neptunus]]. Itaque saepe quadrigae sculptae in fastigio templorum vel [[Arcus Triumphalis|arcuum triumphalium]] ponebantur. Imperatores Romani quoque [[Triumphus|triumphantes]] in quadrigis saepe sculpebantur<ref>[[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentius]], ''Contra Symmachum'' II, 556-557..</ref>.
 
Nummus Romanus argenteus Iove quadrigis vecto signatus [[quadrigatus]] appellatus est.