Quantum redactiones paginae "Athenaeus Naucratites" differant

m
Summarium vacuum
m (Neander movit paginam Athenaeus Naucratites ad Athenaeus (Naucratites): Athenaeus sine agnomine laudari solet)
m
{{Videdis|Athenaeus (discretiva)}}
[[File:Athenaeus Deipnosophists edited by Isaac Casaubon.jpg|thumb|Editio Casauboni ''Deipnosophistarum'' anno 1657 reimpressa]]
'''Athenaeus Naucratites''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{Polytonic|Ἀθήναιος Nαυκρατίτης}}), scriptor Graecus, natus est [[Naucratis|Naucrati]] in [[Aegyptus|Aegypto]] ante annum [[200]]. Vita eius haud bene nota est. Opus notissimum, [[dialogus]] ''[[Deipnosophistae]]'' ({{Polytonic|Δειπνοσοφισταί}} Latine fere 'professores cenarum') inscriptus, praebet pauca quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes [[Roma]]e festos dies quondam ''[[Parilia]]'' vocatos, permultas res disserunt: luxurias, victus, nexus [[amor|amatorum]], [[musica]]m, facetias, [[philologia]]m Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit ''Deipnosophistae'' disserunt [[cibum]], [[vinum]], convivia. Nisi hoc Athenaei opus superesset, multa magni pretii cognita de temporibus antiquis amissa essent, et multi scriptores, quorum unus est [[Archestratus]], ignoti essent. Liber tertius decimus multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.
 
== Opera ==
13 478

recensiones