Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

m
imago
m (Optima Latinitas, sed adhuc vicificanda et aliter recensenda)
m (imago)
[[Image:Johann Hildebrand Withof.jpg|thumb|Iohannes Hildebrandus Withof]]
Natus autem est '''Joannes Hildebrandus Withofius''' anno superioris seculi nonagesimo quarto, die XXVII. Julii mentis, secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant Europaeorum principum legati, in hoc inter Monasterium & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.
 
8 963

recensiones