Quantum redactiones paginae "Rasid al-Din Sinan" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 2:
 
== Vita ==
Sinān natus est, sicut adseverat [[Yaqut|Yāqūt]], in vico quodam [[Iracum|Iraci]] meridiani.<ref>"Inter [[al-Wasit|Wāsiṭ]] et [[al-Basrah|Baṣrah]]": [[Yaqut|Yāqūt]], ''[[Muʿjam al-buldān]]'' vol. 3 p. 275 Wüstenfeld</ref> Iuvenis ad castellum Assassinorum [[Alamut]] refugium petivit: ibi socius fuit [[Hasan II (magister Assassinorum)|Ḥasani]] qui postea, secundus huius nominis, sectam imperaverit. Ille Sinān ad [[Syria]]m misit ut sectarios ibi habitantes dirigeret; qui per [[Callinicum]] et [[Halapia]]m iter lente fecit ad castellum [[al-Kahf]], ubi annos aliquot mansit usque ad mortem [[Abu Muhammad (magister Assassinorum)|Abū Muḥammad]], cui successor anno fere 1162 factus est.
 
Arcem [[Masyaf|Maṣyāf]] in [[Libanus (mons)|monte Libano]] absconditum caput potestatis suae constituit. Contra [[Nureddinus|Nureddinum]] (qui Halapiae regebat) egit. Nureddino autem anno 1174 mortuo, Sinān suadente Nureddini filio [[al-Salih Isma'il (Nureddini filius)|al-Ṣāliḥ Ismāʿīl]] assassinos suos [[Saladinus|Saladinum]] necare frustra annis 1175 et 1176 iussit. Saladinus igitur, Halapia debellata, ad arcem Maṣyāf properavit. Dum ibi obsidio paratur, avunculus [[Sihab al-Din Mahmud al-Harimi|Šihāb al-Dīn Maḥmūd al-Harīmī]], qui princeps urbis [[Epiphania (Syria)|Epiphania]]e haud longe distantis nuper a Saladino instauratus erat, pacem suadens foedera concludenda adiuvit. Ab hoc anno Sinān contra Saladinum nunquam militavit, sed an pro eo egerit controvertitur.<ref>Bernard Lewis, "[http://digicoll.library.wisc.edu/cgi-bin/History/History-idx?type=turn&entity=History.CrusOne.p0131&id=History.CrusOne&isize=M The Ismailites and the Assassins]" in {{Setton}} vol. 1 pp. 99-133, esp. pp. 122-126; Lewis (1953a).</ref>