Quantum redactiones paginae "Menenius Agrippa" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
'''Menenius Agrippa''' concordiam inter patres [[plebs|plebemque]] restituit: nam cum plebs a patribus secessisset, quod [[tributum]] et militiam non toleraret, Agrippa vir facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in castra nihil aliud quam narrasse fertur:
 
:"Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit: inde apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia membra disserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt concordia valent."