Quantum redactiones paginae "Principatus Monoeci" differant

Content deleted Content added
+descriptio fasciculi
fmt
Linea 48:
postscripta=}}
 
'''Principatus Monoeci''' ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: ''[[:fr:Principauté du Monaco|Principauté du Monaco]]'' [prɛ̃.si.po.te.d(ə).mɔ.na'ko]; [[Lingua Monoecensis|Monoecense]]: ''Principatu de Múnegu''; [[Lingua Italica|Italice]]: ''[[:it:Principato di Monaco|Principato di Monaco]]''; [[Lingua Occitana|Occitanice]]: ''[[:oc:Principat de Mónegue|Principat de Mónegue]]'') est parva princeps [[urbs-civitas]] europaea, in [[Mare Mediterraneum|Maris litore Francogallico interni]] sita. Civitatis fines terrestres a [[Francia|Francogallis]] cinguntur atque ad orientem undecim tantum passuum ab [[Italia|Italicorum]] finibus siti sunt. [[Monoecus]] caput est, urbs maxima [[Mons Caroli]].
 
== Historia ==
Linea 82:
== Cultura ==
 
==== Demographia ====
 
Principatus Monoeci populus varia ethne habet:
Linea 110:
* aliae vel non declaratae ethne (1701)
 
==== Linguae ====
 
Principatus Monoeci lingua sollemnis [[Lingua Francogallica|Lingua Francica]] est, quia [[Secundum Imperium Francicum]] in Monoeci Principatus historia gravem partem egit, vel in Franco-Monoecense Foedere, vel in Francicorum ducum imperio in Regno Sardiniae. Sed incolarum lingua nationalis [[Lingua Monoecensis]] (Monoecense ''Munegascu'' et Francice ''Monégasque'') est, quia Monoecensis gens (circiter 7800, 21.6 % incolarum universorum) sic loquitur. Parvae comunitates quae loquuntur [[Lingua Italica|Italicam]] (19 %, propter propinquitam [[Italia|Rei Publicae Italicae]]), [[Lingua Occitanica|Occitanicam]] (minima pars) [[Lingua Anglica|Anglicamque]] (9 %) sunt.
 
==== Religiones ====
 
Principatus Monoeci civitatis religio atque maxima officialisque ecclesia, secundum suam Constitutionem, est [[Ecclesia Catholica Romana|Catholica Apostolica Romana Religio]]. Christiani 83.2 % universi populi sunt. In [[Mons Caroli|Monte Caroli]] Communionis Anglicanae Ecclesia et Religionis Iudaicae Societas (2.9 %) sunt. Monoecensum gentium 12.9 % atheum est.
 
==== Vexillum ====
 
[[Vexillum Principatus Monoeci|Principatus vexillum]] ''Monoeci Vexillum'' appellatur.