Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant

nexus
(nexus)
''Puella in umbra'' ([[:wikt:puella|-ae, f]]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das Kind im Schatten (Pustertal)|''Das Kind im Schatten'']]) fabula est quae [[Pustriosa vallis|Pustriosa valle]] (Theodisce: [[:de:Pustertal]], [[Lingua Italica|Italice]] [[:it:Valle Pusteria]]) in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Domina libera de Schöneck (quod [[Lingua Latina|Latine]] angulum vel potius arcem bellam dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequivit ne Truda vulgo Trude specie [[avis]] per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum [[naevus]] vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ sive a Truda lambitus factus est. Qua re fortasse vel quod masculino parente carebat eius patre antequam ipse natus est in [[bellum|bello]] necato puer a matri Scharhartus appellatus lutulentior violentiorque homo factus est.
 
Noctibus iterum iterumque Scharhartus somniis turbabatur. Timebat ne mox in somno suffocaretur. Quotienscumque multo [[sudor]]e fluens expergiscitur rem nitentem videt scissura apud fenestram lucida exituram. Scharhartus vetulam consulet. Illa explanat homines noctibus a trudis vexari et illas in hominum ita pectoribus adsidere ut hi paene spirare possint. Id rationem trudarum esse. Se quidem mirari quod Scharhartus trudam nitentem viderit quamquam trudae ab [[oculus|oculis]] hominum cerni non possint. Eine rationem esse cum inferis? Scharhartus explanavit se „Trudenlecke“ - a Truda lambitus esse.
158 296

recensiones