Quantum redactiones paginae "Scientia" differant

m
Nexùs inutiles removi; solis nexibus ad "scientiam" pertinentibus opus est.
(→‎Vide etiam: aha! English *does* have a disambiguation page *exactly* like this one -- change IWL accordingly)
m (Nexùs inutiles removi; solis nexibus ad "scientiam" pertinentibus opus est.)
{{Discretiva}}
'''''Scientia''''' est [[nomen substantivum]] a verbo temporali ''scire'' deductum, quod omnes varietates 'sciendi' comprehendit. Itaque constat ''scientiam'' vocabulum [[polysemia|polysemum]] esse. Quin etiam in eodem [[periodus (linguistica)|orationis circuitu]] interdum invenitur, sicut hic:
: Neque enim te fugit laudandarum [[ars|artium]] omnium procreatricem quandam et quasi parentem eam quam ''[[philosophia]]mphilosophiam'' Graeci vocant ab hominibus doctissimis iudicari, in qua difficile est numerare quot viri quanta '''[[scientia (declarativa)|scientia]]''' quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia quaecumque possent vel '''[[scientia (ratio)|scientiae]]''' pervestigatione vel disserendi ratione comprenderint. ([[Cicero|Cic.]] ''[[De oratore|De orat.]]'' 1.9.4).
 
Itaque ''scientia'' non solum '[[scientia (declarativa)|scientiam]]' plerumque declarativam significat, sicut hic:
: Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. in quibus solis inesse etiam '''[[Scientia (declarativa)|scientiam]]''' dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam (Cic. [[Lucullus|Luc.]] 23); "aut scire istarum rerum nihil, aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam '''[[scientia (declarativa)|scientiam]]''' nec beatiores esse possumus (Cic. ''[[De re publica (Cicero)|Rep.]]'' 1.32);
 
sed etiam '[[scientia (ratio)|scientiam rationalem]]' designat, sicut hic:
: Multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum '''[[Scientia (ratio)|scientia]]''' ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam (Cic. ''De orat.'' 1.46); maximus ille medicorum et huius '''[[Scientia (ratio)|scientiae]]''' conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare ([[Lucius Annaeus Seneca minor|Sen.]] ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 95.20).
 
==Vide etiam==
13 939

recensiones