Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

 
Anno 1800 Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.
 
Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem apellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.
 
 
Usor anonymus