Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 19:
Ludovici pater erat alcoholicus et mater eius, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.
 
Agens septimum annum, die 26 Martii anno 1778, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater eius praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.
 
Primus LudovicoLudovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe.
 
Anno 1782 undecimum annum agens Beethoven primum opus edidit.
 
Anno 1787 primum iter Vindobonam fecit, auctore comite Ferdinando von Waldstein. Fertur Vindobonae Beethoven fugaciter Mozart invenire, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Sencundum fabulam Mozart dixisset: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur". Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem grave aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse. Mater denique e phthisi mortua est die 17 Iulii eius anni.
 
Anno 1792 princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ibidem Beethoven totam vitam versabitur.