Quantum redactiones paginae "Lucius Licinius Lucullus" differant

Summarium vacuum
m (-{{Nexus carentes}})
{{latinitas}}
{{Vicificanda}}
'''Lucius Lucullus''' ingenio, doctrina et virtute claruit. In Asiam quaestor profectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Postea consul factus ad Mithridaticum bellum a senatu missus, opinionem omnium, quae de virtute ejus erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quamdam rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.